Latin
835.1 to 835.30
Marko Marulić, Repertorium 835.1-30
Unproofread scanNot analysed yet
Vaticinium. Futurorum prouidentiam ratione comprehendi posse pro uirtute uiri putauit Chilo . Epimenides Lacedemoniis prędixit captiuitatem, quam passuri erant ab Archadibus. Prędixit Cretensibus belli exitum. Pherecides nauem mergendam prędixit et Magnesiis contra Ephesios uictoriam . Anaxagoras prędixit lapidem a sole casurum. Idem de sereno mox erupturam pluuiam diuinauit . Socrati demonium prędicebat futura . Diuinos quoque esse sapientes, quod in se ipsis quasi habeant deum . Pytagoras diuinatione ea sola utebatur quę fit per auguria et uaticinia . Bos Apis Eudoxi pallium lingere uisus; celebrem eum fore nec officia longeuum ex eo ostento sacerdotes dixere . Democritus quędam futura prędixit et diuinis honoribus dignus iudicatus est . Lacte inspecto dixit capellę primi partus et nigrę est. Quod admiratus est Hippocrates. Puellam, Hippocratis comitem, primo die ita salutauit: Salue, uirgo, postridie uero: Salue, mulier. Fuerat enim nocte illa uitiata . Epicurus diuinationem omnem tollit . Vrbs. Munichia, Athenarum arx, urbis pernicies. Quod si scirent ciues, dentibus illam discerpissent . Ciuilitas in species quinque distribuitur,id est rempublicam popularem, aristocratiam, ligarchiam, regnum, tyrannidem . Antisthenes ciuitates tunc interire ait, cum bonos discernere nequeunt a malis . Diogenes Mindum profectus, cum uideret magnificas portas et urbem modicam: Viri, inquit, Mindi portas claudite, ne urbs uestra egrediatur . Eam rempublicam esse optimam quę sit mixta ex regno et populari dominatu optimatumque potentia . Aristocratia, id est optimorum dominatus . Viuendi genera tria: speculatio, actus, uoluptas . Officiorum genera . Officium quid sit . Ea officia facienda quę ratio suaserit . Qui dicunt finem esse inter uirtutes ac uitia indifferenter uiuere . Herillus finem scientiam dixit, id est uiuere et scire . Vita pręsens celebritati similis, ad quam alii certaturi, alii negociaturi, alii spectaturi conueniunt; ita in uita diuersa esse hominum studia . Veritas. Plato aiebat ueritatem auditu suauiorem omibus quę dicerentur . Xenocratis iniurati testimonio stabant Athenienses .