Latin
835.31 to 835.58
Marko Marulić, Repertorium 835.31-58
Unproofread scanNot analysed yet
Monimus contempta gloria solam ueritatem appetebat . Pythagoras sic dictus, quod uera Pythio non minus loqueretur . Zeno: Philosophia sic dicta est, quod semper in ueritatis inquisitione uersetur . Visus. Carneades offensa caligine lumina habens non animaduertebat et puero lucernam afferre iusso ac dicente: Attuli, subdebat: Lege igitur . Demetrius philosophus, cum Alexandrię amisisset oculos, a Serapi illos rursus recepisse dicitur . Quomodo se habet uisus ad obiecta? Quasi, inquit, per uirgam intento aere, quod uideatur, renunciari . Visus uarius circa eadem obiecta . Similitudo uisorum . Vestis. Lycon erat mundissimus habitu, adeo ut uestium incredibili mollitie ac nitore uteretur . Cum Antisthenes pallii discissam partem conuersam in conspectum dedisset, intuitus Socrates: Video ,inquit, per pallium tuam uanitatem . Apud Megarenses intuitus oues pellibus tectas, illorum autem filios nudos, ait : Pręstat Megarensis arietem esse quam filium . Crates ab Atheniensibus arguitur, quod syndone amiciatur. Ille sic indutum ostendit Theophrastum in tonstrina . Cleantes, cum ad speculum quoddam puberes duceret, uenti flatu pene denudatus est ac sine tunica apparuit . Pythagorę stola candida semper ac munda, stramenta item candida ex lana . Humilitas. Esopo interroganti, quidnam faceret Iuppiter, Chilo respondit: Excelsa humiliat et humilia extollit . Diogenes laudabat qui se componerent ad conueniendum regibus neque tamen accederent . Zeno Cratis auditor cum esset uerecundior, ab eo iussus est ollam lenticuli refertam per Ceramicum ferre etc. . Cynici diuitias, gloriam, nobilitatem que contemnunt . Zeno uili apparatu erat . Napeus diues, sed non plus fastus habens quam egens uir . Heraclitus, cum apud alios magnę opinionis esset, apud Ephesios contemptui erat; nusquam tamen alibi maluit conuersari . Pyrrho omnia indifferenter habens, cum opus esset, publice aues quasque porcellosque uenumdabat. Ob eiusmodi indifferentiam et lauare solitus . Vsus. Ipsius contemptus uoluptatis, si nos assuefecerimus, iocundissimus est . Heraclitus, cum rogaretur a ciuibus, ut leges eis conderet, noluit, quod iam pessima consuetudine imbuti erant .