Latin
97.57 to 97.78
Marko Marulić, Repertorium 97.57-78
Unproofread scanNot analysed yet
Scias eum multis uirtutibus abundare, qui alienas amat . Effuggisti uitia animi etc. Virtus pręparat ad cognitionem cęlestium . Quam magna uirtus sit uitia domuisse . Virtus . Magnum est pręsidium in periculis innocentia . Si is es quem intelligant multi, introrsus bona tua spectent. Alioquin satis est unus, satis est nullus . Viri boni auiditas tuta est . Sola uirtus pręstat gaudium . Bona sunt, quibus admixta uirtus est, turpia quibus malicia coniuncta, est. Quid Deo similem faciat? Animus bonus . Pars magnabonitatis est uelle fieri bonum . Bonus uir sine Deo nemo est. Quid sit uir bonus. Inter bonam et malam conscientiam . Quod bonum est, utique necessarium est, quod autem necessarium est, non utique bonum . Virtus secundum naturam est, uitia inimica et infesta sunt. Alius per se, alius ope aliena emergit . Non qui scit, sed qui facit bonum beatus est. Proficientium tria genera . Bonorum gradus tres, sed unum absolutum et perfectum ---uirtus ipsa. Pares esse uirtutes. Honestum omne uoluntarium est. que laudabilis uirtus in corpore ualido et infirmo, in domino et in seruo etc. . Virtus par ubique. Bona uera. Bona prima, secunda, media. Ex duobus bonis summum bonum. Bonum omne optabile. Virtutum comitatus . Summum bonum. Honestum in omnibus par. Virtus . Magna pars profectus est uelle proficere . Bona uera ad unumquenque tota perueniunt . Iouem plus non posse quam bonum uirum. Nulla mens bona sine Deo. Vnum bonum quod honestum. Virtus nullo eget. Aut ista bona non sunt quę uocant aut homo felicior Deo est. Quę uera bona. Summum bonum in animo, non in corpore. Bona externa. Quomodo bonum perit. Quamdiu uirtus salua fuerit, nihil aduersi senties . Honestum, quid. Virtus labore paratur. Bonum quod honestum . Hominis bonum ratio. Vanis dediti uirtutem despiciunt. Bona sunt, quę a uirtute profecta contractaque sunt. Vir bonus quid faciet. Vnum bonum ipsa uirtus .