Latin
97.79 to 97.96
Marko Marulić, Repertorium 97.79-96
Unproofread scanNot analysed yet
Virtutem nulla uis potest subducere . Quid tibi opus est, ut sis bonus? Velle. Recte facti fecisse merces est . Animus recti ac boni amator. Virtus enim concordi animo decreta, peragit . Satis esse uirtutem ad uitam beatam . Secundum Stoicos quod bonum est bonos facit. Secundum Peripateticos sunt aliqua bona, quę non faciunt bonos. Bona omnia culpa carere decet . Inter bonum et commodum. Virtus non contingit animo nisi instituto et edocto . Externa bona corpori acquiri, corpus in honorem animi coli. In animo esse partes ministras etc. Quid est in uirtute pręcipuum . Sicui uirtus animusque in corpore pręsens, hic deos ęquat . In duas partes uirtus diuiditur: in contemplationem ueri et actionem . Summi boni finis proponendus . Vtrum uirtutes animalia sint . Sępe iustus esse debebit cum infamia . O si animum boni uiri liceret inspicere etc. Virtutem cerni posse, si acies animi liberetur impedimentis, similiter et maliciam . Quid sit bonum. Inter bonum et honestum . Nihil nobis bonum uideri, quo quis et male uti potest. Notitia boni et mali. Vitia uirtutibus confinia . Simplex cura recti est, multiplex praui . Nemo est casu bonus, discenda uirtus est. Bonum intelligibile esse, non sensibile. Hominis bonum non est in homine, nisi cum illoratio perfecti est . Bonum tuum est animus emundatus ac purus, emulator Dei, super humana se extollens, nihil extra se suum ponens, rationale animal. Quod ergo uitę bonum est? Perfecta ratio .