Latin
DE COLVRIS
Martin Borrhaus, ΜΑΘΗΜΑΤΩΝ ΣΤΟΙΧΕΙΑ (Mathematon stoicheia) 23-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE COLVRIS, Caput: xiiij COluri usus est tum in aequinoctijs, tum in solstitijs adsignandis. Pars prima Cancri, solstitij nota aestiui Prima pars Capricorni, solstitij nota brumalis. Pars prima Arietis, Aequinoctij signum uernalis, Pars prima librae, Aequinoctij signum autumnalis, Virgilius Libra diei somnique pares ubi fecerit horas, Et medium luci atque umbris iam diuidet orbem. DE MERIDIANO. Caput: xV. Meridianus, quem graeci μεσημβρινον uocant, meridiei ostensor. Metidiani tractibus terrae, quisque pro suo situ, fines praescribunt. Proderit itaque quam maxime in mundi descriptione uniuersa meridianos apte terreno orbi accommodasse. DE HORIZONTE. Caput: xvi. Οριζον rectus, eorum est, qui terram 2 aequatori subiectam incolunt. Rectus scilicet quod mundi polos ambiens, aequatorem rectis intersecat angulis. Obliquus eorum, qui alterum polum depressum, alterum uero extantem habent: Vel obliquum horizonta habent qui extra aequinoctialem habitant. Proinde sphaera alia recta, alia ob- 3 liqua. Recta eorum, quos aequator ipse in 4 colas habet. Obliqua, quibus alter polorum emi 5 net, alter per tumorem terrae obtegitur. Poeta. Hic uertex nobis sublimis, at illum. Sub pedibus stix atra uidet, manesque profundi. Diuersa mundi uerticis fastigia, di 6 uersos quoque nobis horizontes constituunt. Horum cognitio necessaria admodum fuerit, in syderum ortu &occasu, in noctium item &dierum cognoscendis spacijs. Accedit huc horologiorum descriptio, quae sine tinitoris circuli in uno quoque tractu, peruestigatione, non perficitur. Praeter haec maximus quoque eorum, in omnium ferme rerum, quas natura, hoc est numen, in cuncta sparsum ui &potentia, ad miraculum usque uarias producit, secretis rimandis uiribus, adhaec locis terrę naturalibus, quos uocant, perscrutandis, prędicatur.