Latin
DE COLVRIS
Martin Borrhaus, ΜΑΘΗΜΑΤΩΝ ΣΤΟΙΧΕΙΑ (Mathematon stoicheia) 28
Unproofread scanNot analysed yet
Potro statim atque is circulus mutatus est, totam coeli ad illius centrum faciem uariare constat: unde &rerum tantauarietas exoritur. Haec tamen mutatio magis ex finitorum secundum latum quàm longum, uariationem, expenditur. Poeta. Continuo leges, aeternaque foedera certis Imposuit natura locis. De his rebus Albertum Magnum libro de locorum natura, si rem altius &latius explicatam uoles, consulito. Ad huius itaque circuli mutationem 11 rerum potest diuisio, ferri syderum cuius meminit Moses in Deuteronom: Quae diuisit dominus Deus tuus omnibus populis sub omni coelo.