Latin
CIRCA TERRAE SITVS
Martin Borrhaus, ΜΑΘΗΜΑΤΩΝ ΣΤΟΙΧΕΙΑ (Mathematon stoicheia) 64
Unproofread scanNot analysed yet
TERRAE LONGITVDO. Caput ix. B occidente sumitur terrae longiAtudo, Occidens enim habitatae Terrae principium. Quae ab insulis fortunatis, seu à Gadibus Herculis, usque ad Synarum regionem, semisse uniuersi terreni ambitus, hoc est, partibus centum octuaginta à Ptholomeo protenditur, Meridianorum triginta sex, quinque (quos sic uocant) gradus singulis distantibus. Porro tractuum Terrae longitudo, arcus est inter aliquot situum meridianos interceptus. 4 Proinde eiusdem Meridiani terrae eiusdem quoque longitudinis ab Occasu spacium. Hanc praeterea uolunt pro uniuscuiusque loci situ, maximo quodam terrenae spherae circulo supposito ad κάθετον, mundano aequatori dinumerari.