Latin
CIRCA TERRAE SITVS
Martin Borrhaus, ΜΑΘΗΜΑΤΩΝ ΣΤΟΙΧΕΙΑ (Mathematon stoicheia) 65
Unproofread scanNot analysed yet
Quemadmodum tamen Meridianorum in medio sphaerae interualla amplissima sunt, ac maximarum de trecenta ru msexaginta magni circuli partium, Ita hij ipsi in arctiora stringuntur spacia à medio in extremis polorum angulis coeuntia. Propterea nemo putet, tantum in Ter 7 ra deberi spacium uni ex trecentis sexaginta in aliquo extra aequatorem parallelo, quantum medio mundi circulo uendicatur. Vt quisque enim arcuum minimus est 8 in mundi circuitu, ita breuissimum sibi in Terra situm asserit, id est, quod dici solet, polis propinquiores parallelos minoribus separari partibus, ex quo minus habent telluris, plus uero diurnae lucis: Paulo post mundi parallelos recensebimus. Ob id ipsum numerorum quidam abaci, in harum rerum parati sunt usum, per quos oppidorum, regionum, marium &insularum longitudines exacte supputentur. Nos qui certam solummodo aliquam mundi situs rationem pręscribimus, in tabulas scrupularem supputationem ac usum reijcimus.