Latin
LATITVDO TERRAE
Martin Borrhaus, ΜΑΘΗΜΑΤΩΝ ΣΤΟΙΧΕΙΑ (Mathematon stoicheia) 65-2
Unproofread scanNot analysed yet
LATITVDO TERRAE. Caput X. atitudo terrae ab aequatore circulo a Epolos uersus utrimque trahitur. Proinde latitudo Terrae, alia Aquilo nem alia Austrum uersus describitur. Facit terrae rotunditas, ut eadem sit illius latitudo, quae certa mundi uerticum supra finitorem circulum eleuatio. Hęc latitudo circulo quodam per polos, &certi loci uerticem tracto numeratur. Quapropter arcus &huismodi circuli ab Aequinoctiali computatus, oppidotum, regionum, insularum &cęterorum, latitudo est. Quae hoc potissimum modo peruestigatur, Quadrantis instrumenti opera altitudo solis meridiana. quęratur, quae si illius existit cum primas aut Arietis aut Librae occupat partes, à nonaginta circuli partibus subducatur, quod remanserit, id loci latitudinem pronuncies? Sin uero Sol extra aequatorem aliquem alium contineat situm, eius recessus spacia aut ex tabulis aut ex instrumentis cognita ab ea sublimitate, qua tum meridie tempore attollitur, eximatur, ut aequatoris circuli fastigium prodatur, proditum si denuo à Quarta circuli subtractum fuerit, latitudo loci indubitata ratione constabit.