Latin
CIRCA TERRAE SITVS
Martin Borrhaus, ΜΑΘΗΜΑΤΩΝ ΣΤΟΙΧΕΙΑ (Mathematon stoicheia) 66
Unproofread scanNot analysed yet
Loca quibus diuerso tempore Lunae defectus accidit, dissidebunt Meridianis &longitudine, quam distantiam non alio modo facilius supputaueris, quam si minore à maiore subtracto tempore, differentiam quae remanserit obseruaris, in hoc ut cuilibet illius, quam continet horae, quindecim aequatoris assignes partes, partem unam item scrupulis quatuor, minuto, quod uocant, partis fermè unciam, Deinde haec quoque suo loco inter sese compulata, longitudinis arcum seu interstitium, quo propositi loci distant, proculdubio exhibebunt.