Latin
10
Martin Lipenius, Orologia 10
Unproofread scanNot analysed yet
§. 14. Montes etiam possunt distingvi ratione externae formae. Ita in Norpregia prope Insulam Farensem est Mons instar Monachi, à verticis, Cappae &humerorum similitudine sic dictus, apud Olaum Magnum lib. 2. c. 25. Sic Stasicrates (aliis Dinostratus) architectus Alex. Magni affirmavit, montem Athon aptissimum esse, qvi in humanae statuae formam efficeretur, ita ut sinistra manu urbem Acroathon contineret, dextra autem amnem in mare decurrentem funderet. Simile qvid aut per naturam aut per artificis manum in provincia Fokien spectatur. In eo enim est qvasi sedens Idolum Te, capite capillato &velut corona florali redimito, humeris, pectore, brachiis, manibus efformatum. Sic in Chinensi provinciâ Kiamsi mons est in duos vertices divaricatus, qvorum superior formam DRACONIS, inferior Tigridis repraesentat, ita ut Draco in Tigridem irruere, &Tigris cum Dracone pugnare videatur. ATH. KIRCH. in China Illustr. F. 171. Sic instar Navis Phalacrum Corcyrae promont. navigantibus apparet, ab eâqve similitudine veteribus jam tum dicta est Navis Ulyssis: In figura Ursae Majoris, totidem apices habentis, qvot ista stella habet, spectatur mons septiceps in China: Instar scalae est Mons Jovis in Hispania, qvi inter exigua cautium spatia leviter assurgens etiam scala Hannibalis appellatur; instar Tabellae planae est Tavoa de Cabo Mons mensalis Taffelberg/ dictus in promontorio Bonae Spei: Instar Leonis alter iste ibidem prominens Leoninus Mons dictus. Sic etiam Mons Caprarum apud Leodiensis, propter abruptum &praecipitem situm. Item PAONI Mons in Chinae provincia Xensi sub Galli gallinacei figura spectatur. In Panormitauae Urbis nae Urbis monte scopulus est, Numismatis veteris &Caesaris Ectypon, &ad Messanae portum Scyllaeum promontorium humani capitis imaginem exhibens. §. 15. Ratione Regionum qvoqve dividi possent. Nam qvaeque regio suos montes habet. Alios Gallia, alios Hispania, alios Germania habet, qvo de Geographi consuli possunt. §. 16. Tandem etiam Mons, ut totum, consideratus, potest dividi in suas partes, nemper. in ἀκρώρείαν, cacumen seu jugum. 2. In ὑπώρειαν Latera montis, 3. Τέρμα ἡ πόδαι finem ac radices, qvas &pedes Montium appellare solent Latini, unde &Regio Alpina PEDEMONTIUM nomen habet, qvod ad pedes Alpium sit sita.