Latin
9
Martin Lipenius, Orologia 9
Unproofread scanNot analysed yet
sub primum Mundi exordium in DEI gloriam, mundi ornatum, hominum &ferarum variam salutem conditae. §. 11. Definitionem excipit Divisio. Possent autem Montes variè dividi, vel ratione materiae, vel ratione formae, vel ratione fructuum: vel ratione partium: vel ratione aliorum accidentium. Nobis prae aliis placet divisio, qva Montes distingvuntur in Mediterraneos, littorales &marinos. Mediterranei nobis notiores, in specie Montes dicuntur. Littorales sunt promontoria, in maria prominentia &veluti repagula terram à fluctibus tuentia, qvalia sunt Tria ista ἄκρα Siciliae, unde &ipsa Trinacria dicitur, nempe Pachynum, qvod Graeciam, Lilybaum, qvod Africam, &Pelorum, qvod Italiam spectat. Marini sunt, qvi in ipso existunt mari, ad qvos periculosae sunt navigationes, qvales sunt Syrtis Major &Minor in Africa. It. ad Armoricos &Morinos qvos Belgae vocant Duynen apud LEMNIUM DE OCCULTIS NATURAE MIRACULIS lib. I. c. 17. Quò etiam suo modo pertinent Rupes &scopuli Marini. §. 12. Parili jure Ratione Effectuum &Fructuum alii Montes sunt frugiferi, alii infrugiseri. Infrugiferi, ut Gilboë Syriae Mons post maledictionem Davidis. Frugiferi multis modis. Ita enim alii sunt Oliferi, ut Mous olivarum prope Jerusalem, Isinarus Thraciae, Fesul Florentiae, Uranius Chalcedonis, Taburnus Samnii: Arboriseri apud Plinium lib. XVI, 18. aut Vitiferi ut ex Veteribus Cetinus, Caulon, Parmes, Gauranes, Arnisius, Cecubus, Surrentinus, Massicus, Aulon, Falernus, &Mariae Mons ad Brandenburgum verm: Vel Saliferi, ut Mons altus in Calabria &Oromenus in India: vel Furiniseri, ut ad Cardonam in Catalonia Mons est, cujus terra similis est farinae. Vel Melliferi, ut Hymettus Atticae, Corina Cretae, Hybla Siciliae. Vel Amomiferi ut Mormalus Bactrorum, Massilicos Aethiopiae, Persan Hyrcaniae: Vel Marmoriferi ut Marpesus in Insula Paros: vel Gemmiferi, ut Gyri Mons apud Garamantas, &Molus seu Tmolus Moeoniae: Vel Plumbiferi ut Fesul Thusciae: Vel Serpentiferi, ut Corus Thessaliae: Vel Crociferi ut Caricus Ciliciae; vel Thuriferi ut Libanus Vel Syriae: Vel Piniferi, ut Lycaeus Arcadiae, &Pinifer Germaniae. Bacciferi ut Cithorus Paphlagoniae; Vel Barbigenae, ut in Climare Aethiopiae monte Foemiuae aeque ac Viri prolixas barbas accipiunt; Vel Metalliferi, ut Pyrenaei Hispanorum, Riphaei Celtarum: Vel Haederiferi, ut Meros Indiae &c. §. 13. Similiter Montes ratione aëris sunt vel frigidi ut Argens, Sython, Riphaei, Peta, Crinon, Scars &Sula in confinio Svediae apud OLAUM MAGNUM lib. 2. c. 13. Vel calidi ut Chimaera Lyciae, juxta illud Horatii: Me nec Chimaerae spiritus igneae Divellet unqvam Vel mediveriter temperati, ut sunt pleriqve in Zonis temperatis.