Latin
CAP. II. AXIOMATICUM
Martin Lipenius, Orologia 16
Unproofread scanNot analysed yet
VI. Montes sunt Tempestatis praenuncii. Ui Minas Asiae min. apud Solin. c. 42. &Mons Petrinus ad Hallam, qvi ea de causa Mons Serens S. Hauterberg appellatur, serenitatis certus index, de cujus natura, &antiqvis monumentis liber JOACH. Jac. MADERI Helmstad. 4. 1665. Talis etiam est der Tafelberg /in Promontorio Africa, ap. JAC. MEURS. in Descript Africae f. 1670. Admirabile est, qvod de Monte Cio in Sind scribitur, qvod in ejus vertice sit lapis qvinqve perticas longus, &in Regno F. kien alter, qvi, qvoties tempestas imminet, titubat, &hinc inde istar Cypressi vento agitatae movetur. KIRCH. Chin. Illust. f. 170. VII. Sunt etiam Montes medicantes. Gauri amara aqva medetur oculis: Heliconis radices ac herbae morsibo serpentinis, Mauli Brittannici montis aqva fessis animalibo &c. VIII. Montes etiam sunt Itinerantium Duces. Procul enim conspecti itinera monstrant tam mari, quam terra. De Caute Coronatâ in Botniâ vide Olaum M. l. 2. de Meliboao &aliis idem est certum,