Latin
QVAESTIONES
Martin Lipenius, Orologia 16-2
Unproofread scanNot analysed yet
QVAESTIONES. an Montes fuerunt ante Diluvium? Qvidni? An hic ornatus, qvem Montes conciliant, noviter honditae terrae defuisset? Clara sunt Scripturae testimonia, aquas diluvii omnes montes terrae supergressas Gen. VII. E. ante fuisse oportet. Arcam in monte quievisse E. Montem fuisse oportet. Prima die Mensis decimi apparuisse Montium Cacumina E. fuisse oportet. Et qvid est, qvod divina Sapientia suam praeexistentiam probatura dicit, se fuisse antequam Montes consisterent? Prov. VIII. An ergò per diluvium nulli prorsus montes facti? Id non simpliciter negandum puto. Nam &hodie videmus ex aqvarum inundationibus, alluvionibus, terrae motibus, aut ventorum statibus novos colles s. montes consurgere; Quemadmodum nuper in Bataviâ Indica, &ante aliquot annos Ragusii Dalmatiae accidit. Qvidni etiam idem in universali cataclysmo fieri potuisset? Qvin etiam nonnunqvam hominum industriâ montes in valles, Campos aut deserta in Lacus, insulas in continentes, &vice versa converti videmus. Sed tamen, qvod omnium omnino montium ortus diluvio debeatur, rectè negatur. Piè delirant profectò qvidam (Scalig. Exercit. XLIII.