Latin
1.110 to 1.121
Martin of Braga, Canons of St. Martin 1.110-121
Not analysed yet
Si qua mulier praegnans desideraverit gratiam baptismi percipere, quando voluerit habeat potestatem. Nam nihil in hoc participat mater infanti qui nascitur propter quod unicuique propria posse voluntas in confessione monstretur. LV. Quid in altario offerre oportet. Non oportet aliquid aliud in sanctuario offerri praeter panem et vinum et aquam, quae in typo Christi benedicuntur, quia dum in cruce penderet de corpore eius sanguis effluxit et aqua. Haec tria unum sunt in Christo Iesu, haec hostia et oblatio Dei in odorem suavitatis. LVI. De presbyteris forasticis. Forasticis presbyteris praesente episcopo vel presbytero civitatis offerre non liceat neque ministrare in populo, nisi forte illis absentibus. LVII. De non ieiunando in die dominica neque genuflectendo, similiter et in Quinquagesima. Si quis presbyter propter publicam poenitentiam a sacerdote acceptam aut aliqua necessitate die dominica pro quadam religione ieiunaverit, sicut Manichaei, anathema sit. Similiter et quod ab apostolis traditum canon tenet antiquus, placuit tam per omnes dominicas quam per omnes dies Paschae usque ad Quinquagesimam non prostrati nec humiliati, sed recto vultu ad Dominum orationum fungamur officio, quia in his diebus gaudium resurrectionis Domini celebramus. LVIII. De praegustandis carnibus et non exsecrandis. Si quis non pro abstinentiae disciplina, sed pro exsecratione escarum abstinet, placuit sancto concilio ut praegustet, et si sic vult abstineat. Si autem spernit ita ut olera cocta cum carnibus non degustet, iste non oboediens nec suspicionem haeresis a se removens deponatur de ordine clericatus. LIX. De eo quod non liceat sacerdotibus vel clericis incantaturas et contrarias ligaturas facere. Non liceat clericis incantatores esse et ligaturas facere, quod est colligatio animarum. Si quis haec facit, de ecclesia proiciatur. LX. De eo quod non liceat sacerdotibus vel clericis spectaculis interesse.