Latin
1.122 to 1.135
Martin of Braga, Canons of St. Martin 1.122-135
Not analysed yet
Non liceat sacerdotibus vel clericis aliqua spectacula in nuptiis vel in conviviis spectare, sed oportet antequam ingrediantur ipsa spectacula surgere et recedere inde. LXI. De eo quod non liceat convivia facere de confertis. Non liceat sacerdotes vel clericos sed nec religiosos laicos convivia facere de confertis. LXII. De usuris vel negotiorum lucris. Si quis oblitus timorem Domini et sanctam scripturam quae dicit: Pecuniam suam non dedit ad usuram, post hanc cognitionem magni concilii feneraverit et centesimas exegerit aut ex quolibet negotio turpia lucra quaesierit aut per diversas species vini vel frugis vel cuiuslibet rei emendo vel vendendo aliqua incrementa susceperit, depositus de gradu suo alienus habeatur a clero. LXIII. De clericis qui ad matutinum et ad vespertinum non conveniunt. Si quis presbyter vel diaconus vel quilibet clericus ecclesiae deputatus, si intra civitatem fuerit aut in quolibet loco in quo ecclesia est et ad quotidianum psallendi sacrificium matutinis vel vespertinis horis ad ecclesiam non convenit, deponatur a clero, si tamen castigatus veniam ab episcopo per satisfactionem noluerit promereri. LXIV. De eo quod non liceat clericos dominico ab ecclesia absentari. Non liceat quemlibet clericum die dominica ab ecclesia absentem esse, sed missarum sollemnibus interesse et ieiunio. LXV. De eo quod non liceat clericos ante horam tertiam prandere, nec ad mensam accedere vel recedere sine hymno. Non oportet clericos vel laicos religiosos ante sacram horam diei tertiam inire convivia, neque aliquando clericos nisi hymno dicto edere panem, et post cibos gratias auctori Deo referre. LXVI. De attondenda coma clericorum vel habitu ordinato. Non oportet clericos comam nutrire et sic ministrare, sed attonso capite, patentibus auribus, et secundum Aaron talarem vestem nutrire, ut sint in habitu ordinato. LXVII. De eo quod non liceat psalmos poeticos in ecclesia dicere vel libros apocryphos legere.