Latin
1.165 to 1.171
Martin of Braga, Canons of St. Martin 1.165-171
Not analysed yet
LXXXII. De his qui usque ad finem vitae in peccatis perdurant et in exitu communionem petunt. Si quis de corpore exiens novissimum et necessarium communionis viaticum expetit, non ei denegetur. Quod si in desperatione positus post perceptam communionem iterum sanus fuerit factus, tantum orationi particeps sit, nam non accipiat sacramentum donec constitutum poenitentiae impleat tempus. Qui ergo in exitu mortis sunt et desiderant accipere sacramentum, cum consideratione et probatione episcopi accipere debeant. LXXXIII. De his qui intrantes ecclesiam per nimiam luxuriam a sacramento se abstinent. Si quis intrat ecclesiam Dei et sacras scripturas fabulando non audit et pro luxuria sua avertit se a communione sacramenti et in observandis mysteriis declinat constitutam regulam disciplinae, istum talem proiciendum de ecclesia catholica esse decernimus, donec poenitentiam agat et ostendat fructum poenitentiae suae, deprecans ut possit communione percepta indulgentiam promereri. LXXXIV. De excommunicatis. Non liceat communicare excommunicatis neque in domos eorum introeunti orare cum eis. Neque liceat in alia ecclesia suscipi qui ab alia ecclesia segregatur. Si autem aliquis episcopus aut presbyter aut diaconus aut quilibet ecclesiasticus excommunicato communicaverit, quasi perturbans omnem disciplinam ecclesiasticam excommunicetur. Martin of Braga Medieval Latin The Latin Library The Classics Page