Latin
1.150 to 1.164
Martin of Braga, Canons of St. Martin 1.150-164
Not analysed yet
Non liceat in collectiones herbarum quae medicinales sunt aliquas observationes aut incantationes attendere, nisi tantum cum symbolo divino aut oratione dominica, ut tantum Deus creator omnium et Dominus honoretur. LXXV. De eo quod non liceat mulieres Christianas in lanificiis aliquid observare. Non liceat mulieres Christianas aliquam vanitatem in suis lanificiis observare, sed Deum invocent adiutorem, qui eis sapientiam texendi donavit. LXXVI. De adulteris. Si cuius uxor adulterium fecerit aut vir qui in alienam uxorem irruerit, septem annis poenitentiam agat. LXXVII. De mulieribus fornicariis et abortum facientibus. Si qua mulier fornicaverit et infantem qui exinde fuerit natus occiderit, et quae studuerit abortum facere et quod conceptum est necare aut certe ut non concipiat elaborat, sive ex adulterio sive ex legitimo coniugio, has tales mulieres in mortem recipere communionem priores canones decreverunt. Nos tamen pro misericordia sive tales mulieres sive conscias scelerum ipsarum decem annis agere poenitentiam iudicamus. LXXVIII. De homicidio voluntario vel non voluntario. Si quis voluntarie homicidium fecerit, ad ianua ecclesiae catholicae semper subiaceat et communionem in exitu vitae suae recipiat. Si autem non voluntate, sed casu aliquod homicidium fuerit factum, prior canon septem annis agi poenitentiam iussit, secundus canon quinque mandavit. LXXIX. De muliere quae duos fratres in coniugio vel viro qui duas sorores habuerit. Si qua mulier duos fratres aut si quis vir duas sorores habuerit, a communione abstineantur usque ad mortem. In morte autem eis communio pro misericordia detur. Si vero supervixerint communione accepta et de infirmitate convaluerint, agant plenam poenitentiam tempore constituto. LXXX. De his qui nuptiis irrunt. Si quis multis nuptiis fuerit copulatus, poenitentiam agat. Conversatio autem et fides poenitentis compendiat tempus. LXXXI. De his qui se animalibus commiscuerint. Si quis ante viginti annos in cuiuslibet animalis commistione peccaverit, quindecim annis in humilitate subiaceat ad ecclesiae ianuam, et postea alios quinque annos in orationis tantum communione receptus poenitentiam agat, et sic gratiam sacramenti suscipiat. Interrogentur autem alii de eo, qualem vitam in poenitentia egerit et sic communionis misericordiam consequatur. Si quis autem post viginti annos habens uxorem huic peccato irruerit, viginti et quinque annis humilitate subiaceat, et quinque annis orationibus tantum communicans postea recipiat sacramentum. Quod si et hanc mensuram aliquis transgressus fuerit, sacramentum in exitum consequatur. Oportet enim tales inter daemoniosos orare.