Latin
1.21 to 1.32
Martin of Braga, Canons of St. Martin 1.21-32
Not analysed yet
X. De episcopo per necessitatem vacante. Si quis episcopus ordinatus pro contentione populi aut pro aliqua alia ratione et non pro sua culpa in parochia quae ei fuerit data non ierit, hunc oportet honorem sacerdotii tantummodo contingere et de rebus ecclesiae in qua convenit nihil sibi praesumat. Sustineat autem quid de eo sanctum concilium iudicare voluerit. XI. De contemptore episcopo. Si quis episcopus ab episcopo ordinatus noluerit agere sacerdotium neque consenserit in sibi commissa ecclesia ambulare, istum talem excommunicare oportet. Quod si coactus consenserit, sanctum concilium quod placet de eodem terminet. XII. De seditioso episcopo. Si quis episcopus ordinatus fuerit et non vult ipsam parochiam suscipere in qua nominatus est, sed alibi vult ordinari et vim facit et seditiones concitat contra eos qui illum ordinaverunt, hunc ab honore oportet removeri. Si autem in pristino honore presbyterii vult stare, non vetetur ut gradum quem habuit retineat. Quod si reluctatus fuerit, etiam de honore presbyterii ab ordinatore proprio deponatur. XIII. De dissensione iudicii. Si quis episcopus in aliquibus accusationibus iudicatur et viderit ipsos episcopos qui in provincia sunt inter se in iudicio discrepare, ut alii videantur eum qui iudicatur iustificare, alii condemnare, pro definitione huius dissensionis hoc placuit sancto concilio, ut de vicina provincia alter metropolitanus convocetur episcopus, ut per eum confirmetur quod secundum rectum placuerit canonem. XIV. De praesumptione episcopi in rebus ecclesiae. Si quis episcopus nulla ecclesiasticae rationis necessitate compulsus inscio clero aut ubi forte non est presbyter de rebus ecclesiasticis aliquid praesumpserit vendere, res ipsas ecclesiae propriae cuius sunt restaurare cogatur, et in iudicio episcoporum deiciatur auditus et tamquam furti aut latrocinii reus a suo privetur honore. XV. De rebus ecclesiasticis gubernandis. Quae sunt ecclesiae debent ecclesiae conservari cum omni diligentia et bona conscientia et fide Dei qui omnia videt et iudicat. Gubernari ergo oportet cum iudicio et potestate episcopi, cui etiam omnis populus et congregatio commissa est animarum. Manifesta autem debent esse quae ad ecclesiam pertinent, in conscientia eorum qui circa episcopos sunt presbyteri et diaconi, ut hi omnes sciant quae sunt ecclesiae propria, ut si episcopo contigerit transitus, nihil eos latere possit ex his quae ad ecclesiam pertinent, ut nullo modo possint minui et perire. Neque res propriae episcopi debent importunitatem pro rebus ecclesiae pati. Dignum re vera et iustum est apud Deum et homines ut ea quae episcopi propria sunt cui voluerit derelinquat, et neque ecclesiam perpeti damnum neque episcopum pro rebus ecclesiae condemnari aut post eius obitum in causas quae ad eum non pertinent aut in maledictum incedere.