Latin
1.9 to 1.20
Martin of Braga, Canons of St. Martin 1.9-20
Not analysed yet
IV. De primatu metropolitani. Per singulas provincias oportet episcopum cognoscere primatum metropolitani episcopi et ipsum curam suscipere, nihil autem agere reliquos episcopos praeter eum, secundum quod antiquitus a patribus nostris constitutum continetur in canone, propter quod et metropolitanus episcopus nihil sibi praesumptive adsumat absque consilio ceterorum. V. De eo qui per ambitionem de inferiori civitate ad maiorem transire vult. Si quis in parte alicuius fuerit ambitior inventus, sive episcopus sive presbyter sive diaconus, de inferiori civitate non transeat ad maiorem. Quod si quis contra haec magni concilii constituta importunus exstiterit, omnimodo evacuetur huiusmodi factum, et suae iterum restauretur ecclesiae, cuius episcopus aut presbyter aut diaconus prius fuerat constitutus. VI. De non mutanda parochia. Episcopum a propria parochia non liceat transire in aliam neque sua sponte introire neque invitatus neque ab episcopo coactus, sed permaneat in loco in quo a Deo est ordinatus, et in eam quam sortivit ecclesiam secundum antiquum canonem constitutum. VII. De praesumptione alienae dioecesis. Si quis episcopus non per scripta metropolitani episcopi aut qui cum eo sunt rogatus de alia provincia in aliam venerit, sed praesumptive inruens ad ordinationem et constitutionem clericorum qui ad illum non pertinent importunus existat, vacua sint et inania omnia quae ab eo fuerint constituta. Ipse autem digna increpatione excommunicetur et abominetur a sancto concilio. VIII. De non constituendo episcopo successore. Episcopum non liceat ante finem vitae alium in loco suo constituere successorem. Si quis autem hoc usurpare temptaverit, talis constitutio inrita erit. Non ergo aliter fieri oportet nisi cum concilio et iudicatu episcoporum qui post exitum praecessoris potestatem habent ordinare quem dignum elegerint. IX. De inruptione vacantis ecclesiae. Si quis episcopus vacans in ecclesiam non habentem episcopum subripiens populos sine concilio integri ordinis inruerit, etiamsi populus quem seduxit desideret illum, alienum eum ab ecclesia esse oportet. Integrum autem et perfectum concilium dicimus illud in quo praesens metropolitanus episcopus fuerit.