Latin
1.39 to 1.47
Martin of Braga, Canons of St. Martin 1.39-47
Not analysed yet
XIX. De episcopo qui noluerit venire ad synodum. Non liceat ad concilium convocatos episcopos contempnere, sed ire, et ea quae ad utilitatem ecclesiae vel ceterorum pertinent aut docere si novit aut doceri si nescit. Nam si extra aegritudinem contempserit ire, reus erit fraterni concilii. XX. De legitima aetate ordinandi presbyteri. Si quis triginta aetatis suae non impleverit annos nullomodo presbyter ordinetur, etsi valde sit dignus, quia ipse Dominus tricesimo anno baptizatus est et sic coepit docere. Oportet ergo eum qui ordinandus est usque ad hanc aetatem legitimam conservari. XXI. De eunuchis qui ab aliis fiunt vel qui sibi ipsi naturalia abscidunt. Si quis pro casu suae aegritudinis naturalia a medicis habuerit secta, similiter et qui a barbaris aut hominibus stultis fuerint castrati et moribus digni fuerint visi, hos canon admittit ad clericatus officium promoveri. Si quis autem sanus non per disciplinam religionis et abstinentiae, sed per abscisionem plasmati a Deo corporis, aestimans posse a se carnales concupiscentias amputari, castraverit se, non eum admitti decernimus ad aliquod clericatus officium. Quod si iam ante fuerat promotus ad clerum, prohibitus a suo ministerio deponatur. XXII. De neophytis. Qui nuper baptizatus fuerit iam aetate legitima, non continuo liceat eum ad ecclesiasticum ordinem promoveri, quia oportet illum prius doceri quod possit docere, et multo tempore post baptismum probari, ut bene probatus veniat ad clerum secundum praeceptum Apostoli dicentis: Non neophytum, ne in superbiam elatus in iudicium incidat et laqueum diaboli . Si autem succedenti tempore in aliquo gravi peccato a duobus vel tribus fuerit devictus, depositus de gradu suo cesset a clero. Si quis contra hanc regulam facere praesumpserit, quasi contrarius magni concilii proiciatur a clero. XXIII. De poenitente non admittendo ad clerum.