Latin
1.48 to 1.58
Martin of Braga, Canons of St. Martin 1.48-58
Not analysed yet
Poenitens tantum si necessitas aut usus exegerit inter ostiarios prius deputetur vel inter lectores, ita ut Evangelia vel Apostolum non legat. Si qui autem ordinati sunt, inter subdiaconos habeantur, ita ut manum non imponant aut sacra non contingant. Ex poenitente enim dicimus de eo qui post baptismum pro homicidio aut pro diversis criminibus aut gravissimis peccatis publicam poenitentiam sub cilicio gerens divino fuerit reconciliatus altario. XXIV. De his qui sine discussione aut presbyteri aut diacones ordinati sunt. Si quis presbyter aut diaconus sine aliqua examinatione ordinati sunt, aut certe cum discuterentur criminosa peccata sua celaverunt et post ordinationem ab aliis sunt detecti, abiciantur ex clero. Similiter et de universo ordine cleri servetur. Nam hoc sibi quod irreprehensibile est sancta et catholica defendit ecclesia. XXV. De presbyteris vel diaconibus qui post ordinationem denotantur. Si quis presbyter ante ordinationem peccaverit et post ordinationem confessus fuerit quia ante erravit, non offerat, sed tantum pro religione nomen presbyteri portet. Si autem non ipse confessus, sed ab alio publice fuerit convictus, nec hoc ipsum habeat, potestatem ut nomen presbyteri portet. Similiter et de diaconibus observandum est, ut si ipse confessus fuerit ordinem subdiaconatus accipiat. XXVI. De his qui viduas aut dimissas ducunt aut in malis consiliis mixti sunt. Si quis viduam aut ab alio dimissam duxerit, non admittatur ad clerum, aut si obrepsit deiciatur. Similiter si homicidii aut facto aut praecepto aut consilio aut adsensione post baptismum conscius fuerit, et per aliquam subreptionem ad clericatum venerit, deiciatur et in finem vitae suae communionem recipiat. XXVII. De fornicatoribus clericis. Si quis presbyter aut diaconus fuerit fornicatus aut moechatus, proiciatur et agat poenitentiam. XXVIII. De his quorum uxores moechantur. Si alicuius uxor in adulterio fuerit deprehensa, hic talis ad ministerium ecclesiasticum nullomodo adducatur. Si autem post ordinationem alicuius clerici uxor adulterata fuerit, dimittat eam. Sin autem cum ipsa voluerit permanere, a ministerio alienus sit.