Latin
1.59 to 1.67
Martin of Braga, Canons of St. Martin 1.59-67
Not analysed yet
XXIX. De viduis clericorum. Si qua vidua episcopi vel presbyteri aut diaconi maritum acceperit, nullus clericus, nulla religiosa cum ea convivium sumat; numquam communicet; morienti tantum ei sacramenta subveniant. XXX. De filia episcopi vel presbyteri sive subdiaconi quae fuerit devota et peccaverit. Episcopi sive presbyteri sive diaconi filia si devota fuerit et maritum duxerit, si eam pater vel mater in affectum receperint, a communione habeantur alieni. Pater vero causas in concilio se noverit praestaturum. Mulier vero non admittatur ad communionem, nisi marito defuncto egerit poenitentiam. Sin autem vivente eo secesserit et poenituerit vel petierit communionem, in ultimo vitae deficiens accipiat communionem. XXXI. De devota peccante vel quae se maritaverit. Devotam peccantem non recipiendam in ecclesia, nisi peccare desierit et desinens egerit aptam poenitentiam decem annis et recipiat communionem. Prius autem quam in ecclesia admittatur ad orationem, ad nullius convivium Christianae muleris accedat. Quod si admissa fuerit, etiam haec quae eam receperit habeatur abstenta. Corruptorem etiam par poena constringat. Quae autem maritum acceperit non admittatur ad poenitentiam, nisi adhuc vivente ipso marito caste vixerit, aut postquam ipse de hac vita discesserit. XXXII. De subintroductis adoptivis mulieribus. Nullus episcopus neque presbyter neque diaconus neque omnino aliquis ex clero licentiam habeat intromittendi ad se quasi adoptivam aliquam mulierem, quasi in loco filiae aut sororis aut matris, nisi forte sororem veram ex germanitate aut sororem matris vel patris et illas solas personas quae ab omni mala suspicione alienae sunt. Similiter et religiosis feminis laicorum alienorum familiaritatem et consortium prohibemus, et eorum qui nec in Dei timore subiecti sunt nec continentiae retinent disciplinam. XXXIII. De non recipiendis clericis vagis et de infirmanda ordinatione eius qui sine consensu episcopi sui ab alio episcopo ordinatus est.