Latin
1.1 to 1.2
Martin of Braga, De Pascha 1.1-2
Not analysed yet
[1] Plerique mysterium Paschae enarrare voluerunt simulque digerere ex ratione suppulationis in mense et luna et die; sed sive scientiae sive sermonis impossibilitate obscurius id relinquerunt, quasi nihil inde dixissent. Scio enim multos scrupulosius interrogare solitos, quare secundum morem Iudaeorum ad lunae computationem diversis generibus Pascha celebremus, dicentes rectius sibi videri si Dominicae passionis commemoratio agatur, ut unum anniversarium natalis diem observemus, sicuti et a plerisque Gallicanis episcopis usque ante non multum tempus custoditum est, ut semper VIII Kal. Apr. die Pascha celebrarent, in quo facta Christi resurrectio traditur. Placuit autem et mihi inquirenti curiose quid maiores nostri secuti essent aperte exponere. [2] Passio Christi redemptio est creaturae, de qua Apostolus ait quod subiecta fuerit servituti non sua sponte sed propter eum qui eam subiecit in spem; quia et ipsa liberabitur a servitute interitus cum libertate filiorum Dei . Haec creatura est spiritus vitae quae creavit omnia terrenae corporaturae, subiectus in eam spem ut de corruptelae interitu cum libertate filiorum gloriae liberetur, quae utique in eo die subiecta est servituti in quo mundus effectus est quam cum Christus per passionem suam liberare venisset servavit, ut in eo tempore pateretur in quo creatura subiecta fuerat servituti, ut qui dies ille tristitiae fuerat, idem laetitiae redderetur. Quoniam vero agni huius sacramenta tanta essent ut veritatis ipsius etiam umbra proficeret ad salutem liberandis Iudaeis de servitute Pharaonis, quasi iam liberatio creaturae de servitute corruptelae figuraretur, futurae passionis Christi imago in adventum salutis operata est, et ideo dictum est a Deo ut in primo mense anni quarta decima luna agnus immaculatus anniculus immolaretur, de cuius sanguine domos suas super limina obsignarent, ne a vastatore angelo terrerentur, atque in ipsa nocte comesto per domos agno, quod esset Paschae celebratio, liberationem per figuram servitutis acciperent. Non obscura est figura agnum immaculatum esse Christum, huius immolationem ad servitutem nostri interitus liberandam. Nam signo crucis eius quasi sanguinis asparsione signati usque ad consummationem mundi a vastatoribus angelis vindicabimur. Hoc breviter et strictim dixisse sufficiat, ut id quod quaerere propositum est, rationem observationis et Paschae et mensis et lunae et diei, sine molestia multiloquii aperiamus.