Latin
1.3 to 1.5
Martin of Braga, De Pascha 1.3-5
Not analysed yet
[3] Quaesitum est ergo a maioribus nostris secundum id quod scriptum erat quis esset primus mensis et quis esset primus dies et in quo die quarta decima luna efficeretur cum mandaretur Pascha celebrari. In illo enim tempore in quo Iudaeis facta traditio est necdum mensis ad lunae cursum significantia nominum computabatur. Dedit autem illis argumentum, iam calculo computationis invento, tempus et dies passionis Dominicae et resurrectionis, ut ex eo intellegerent quem primum mensem anni et quem primum eiusdem diem et quando quartam decimam lunam fuisse susciperent et quare hoc mysterium Paschae secundum lunam et diem observare deberent. Hoc autem in primis iudicaverunt, cum per singulos annos Paschae tempus non conveniret ad lunam et ad diem melius esse tempus extendere quam non lunam diemque retinere: primum quia duae res iustius praeberentur, deinde quia haec viderentur in observatione potiora; quod suo loco quatenus iudicaverunt aperiemus. [4] Definiamus igitur quis primus mensis in mensibus anni, deinde quis primus eius dies. Dicimus ergo argumentum habuisse maiores nostros ex tempore passionis et resurrectionis Domini. Resurrexisse enim traditur Dominus VIII Kal. Apr. Dominica die, quinta feria autem praecedente Pascha cum discipulis comedisse, quod fuit XI Kal. Apr. Rationem autem hanc temporis huius habuerunt, quod creatura quam liberabat in sanguine suo in eodem tempore servituti fuerat subiugata. Probandum itaque nobis est in hoc tempore mundi initium constitisse. [5] Inchoasse mundum veris tempore Genesis docet. Cum primum appareret arida quam vocavit Deus terram, dictum est: Germinet terra omnem foenum et omne pabulum et omne viride ligni, quod ferat semen secundum genus suum . In quo germinare omnia videmus, atque ita in eo esse principium mundi non dubitamus. Sed cum tres menses vernum tempus habeat, horum trium medius est qui initium mundo dedit, nec solum mensis medius, sed etiam dies mensuum medii. Ex V enim Id. Febr. (veris est inchoatio) in V Id. Mart. unus est mensis. Ex V Id. autem Mart. in VIII Kal. Apr. quindecim dies sunt, id est, medietas mensis. Ita unus et dimidius mensis ex hoc antecedit et unus et dimidius mensis subsequitur. VIII autem Kal. Apr. aequalis est nox et dies, sicuti factum mundi initium Genesis docet, dicens: Divisit Deus inter lucem et tenebras et vocavit lucem diem et tenebras vocavit noctem . Omnis enim divisio aequalitatem habet. Ita in quo aequalitatem noctis et diei invenimus, in eo initium mundi constitutum intellegamus. Sed non sine causa maiores nostri super VIII Kal. Apr. tres dies addiderunt, ut primum diem mundi invenirent. XI enim Kal. Apr. primum mensem mundi et diem maiores nostri existimaverunt, quia antequam sol in principatum mundi conderetur triduum ante praecesserat. Refert enim Genesis quarta die facta luminaria solis et luna. Propterea invenimus Christum VIII Kal. Apr. resurrexisse, verum XI Kal. die Pascha cum discipulis inchoasse, quo die primum subiecta fuerat creatura servituti suae, quam per passionem suam venerat liberare.