Latin
1.6 to 1.8
Martin of Braga, De Pascha 1.6-8
Not analysed yet
[6] Diem autem Dominicam primam diem esse mundi dubitari non potest, quia dicit Scriptura sex diebus factum esse mundum et septima die requievisse Deum ,quam septimam diem Sabbatum appellavit. Unde et manifestum est primam diem mundi Dominicam fuisse, et plenam lunam factam intellegimus, quia facta est in inchoatione noctis et principatus. Sed hoc, sicuti computatio ostendit, percurrere sibi per singulos annos non potest, ut scilicet XI Kal. Apr. die semper et luna XIV die Dominica inveniatur. Sequenti autem anno XI Kal. Apr. invenitur luna XXV et feria secunda. Itaque cum duae res, et luna et dies, commutatae inveniantur, recte XI Kal. Apr. natalis mundi observari visus est. [7] Itaque maiores nostri iudicaverunt mensem integrum ad natalem esse mundi observandum et Pascha celebrandum in quacumque parte eius et dies et luna concurrerent. Neque enim hoc sine Scripturae auctoritate. Ait enim Moyses: mensis hic vobis initium mensuum, primus erit in mensibus anni . Quo verbo totum mensem ad natalis mundi diem consecravit. Ita maiores nostri, qui XI Kal. Apr. die natalem mundi invenerunt, mensem primum constituentes in XI Kal. Mai. definierunt. Sic Pascha nec ante XI Kal. Apr. nec post XI Kal. Mai. celebrare licebit. Sed cum in hoc mense et luna et dies convenissent, luna scilicet XIV et dies Dominica, tunc Pascha celebraretur. Sane quia rursus frequenter luna XIV cum Dominica die non concurreret, extendi lunam in septem dies maluerunt, dummodo diem Dominicam in resurrectionis laetitia retinerent. Ita quando sic dies venerit usque ad vicesimam primam lunam propter Dominicam diem Pascha differimus semper, ut neque ante XI Kal. Apr. neque post XI Kal. Mai. celebretur. Sic inventum est ut mensis et dies et luna in celebratione Paschae retinerentur. [8] Prudenter autem magis ad lunam et diem quam ad XI Kal. Apr. ad natalem mundi redigimur. Luna enim plena totas noctis illuminat tenebras, et Dominica dies resurrectio est dierum; ad initium enim redit et finem dierum renovat. Haec magis erunt in natalis laetitia et in creaturae liberatione servanda, maxime cum intra primi mensis terminos retinentur. Rursus maiorem diei religionem quam lunae dicarunt. XIV enim lunam egredimur, diem autem numquam egredimur, quia tota salus est in resurrectione diei. Dies autem Dominica et initium dierum habet et resurrectionem, propter quod in ipsa Dominus resurrexit. Luna vero, licet usque ad vicesimam primam partem extensa non totam compleat noctem, plurimum tamen noctis illuminat, et post se quidem relinquit tenebras, sed eas quae inante sunt superat. In quo maiores nostri maluerunt usque ad vicesimam primam extendi quam ante quartam decimam Pascha celebrari, quia relinquere tenebras postergum melius est quam antecedentes non posse superare.