Latin · Elegiac couplet
MARTINI OPITII SILVARUM LIBER II. IN QUO ELEGIAE. MARTINI OPITII Silvarum Liber, AD GEORGIUM MICHAELEM LINGELSHEMIUM.
Martin Opitz, Epigrammatum Liber Unus 2.4
Unproofread scanNot analysed yet
ERgo posthabitis quibus patria cingitur agris,
Hactenus emensus tanta pericla fui,
Ut te, magne senex, a nati morte recentem,
Tristesque aspiciam tristior ipse lares?
Non haec illa mei fuerat spes optima voti,
Cum quererer gelidos tardius ire dies,
Praeciperemque viam, nec amarem verba meorum:
Quo fugis? expecta donec hirundo redit.
Sed celer, impatiensque regi, ignarusque morarum
Auferor, et praeceps in mea fata ruo.
Vix ingressus eram regalis moenia Dresdae,
Buchneri effertur mater amata mei.
Hoc primum est vulnus; nunc et tua gaudia quondam
Iacobus gravior cura recensque venit.
Nempe domi fuerat satis haud fortasse malorum;
Quam facio, inveniunt et mea damna viam.
Si quid agunt tamen et luctus solatia, vestris
Me iuvet hoc lacrimis iungere posse meas.
Id solum superest, nam qui tua pectora verbis
Erigit, hic vastas indigus auget opes.
Ista domi lex nata tibi: Non posse moveri:
Hic honor, haec ingens gloria tota tua est.
Tot licet et populos, urbesque, Hispanus, agrosque
Ceperit, et quicquid nobile Rhenus alit,
Post patriam stetit hic animus; non omnia rerum
Possidet, hac una dum minor arce fuit.
Nunc quoque privatos, virtus tua quos parit, hostes
Dum rides, illos flere morique facis.
Ite, boni, et vobis aequalem quaerite palmam,
Non penetrant magnas tela minuta feras.
Omnia qui vicit vos quem tentatis Olympum
Obsequii tandem leniet arte sui,
Invidiamque supra positus caelique furorem
Inveniet faciles in sua vota deos.
Hoc, Lingelshemi, pretio, hac mercede, tenacem
Vivere propositi te iuvet usque tui.