Latin · Elegiac couplet
MARTINI OPITII SILVARUM LIBER II. IN QUO ELEGIAE. MARTINI OPITII Silvarum Liber, AD IANUM GRUTERUM.
Martin Opitz, Epigrammatum Liber Unus 2.5
Unproofread scanNot analysed yet
TU quoque causa viae es nobis; tua fama carinam
Ad litus vestrum duxit, amice, meam,
Et stellas sprevi solitas. tu Parrhasis ursa,
Tu mare, tu velum, tu mihi ventus eras.
Hoc pretio patriae ferimus dispendia nostrae,
Et didici longas temnere posse vias.
Aspicio toto qui circumfereris in orbe,
Et finem Phoebus quem quoque sentit, habes.
At minus est, quod fama potest, vincique fatetur
Succumbens meritis gloria vasta tuis.
Faustos, quotquot amas: et ego novus advena gressus
Ad te vix digno pectore tendo meos.
Scultetus tamen ista tuus me iussit, idemque
Gruterus quicquid sum tibi, dixit, erit.
Ille mihi pater est (nec nos hoc credo mereri)
Et si quid dici plus quoque patre potest.
Haec sors prima mea est: accedet summa favori,
Si, Grutere, tui compos amoris ero.
Sculteto dabis hoc certe, si cetera desint.
Esse gravis quaeso cui favet ille queas?
Sed doctrinae etiam censu, et virtutis amore
Non vivam in vestra degener hospes humo.
Parve Nicer, vasto gratus comes additus Rheno,
Parve, sed accepti dulcis alumne meri;
Sic te Naiades sitiant, nec durior umquam
Hoc tibi sit Princeps alter, et iste diu:
Accipe me civem, non nos venti error iniqui
Depulit ad vestros et levis unda sinus;
Nec scelerum maculis aetas corrupta, nec ullum
Natali iussit crimen abesse solo.
Musas quaero tuas. ignosce, Silesia, fasso:
Immemores terrae cogimur esse tuae.
Plus aliquid patria tenet hic domus unica tota,
Magnaque sunt domino tecta minora suo.
Hunc sequimur, mentemque iugis includimus istis:
Hic patriam, hic nostros credimus esse focos.
Gruterus Geticas longe migraret ad oras,
Esset in extremis patria nostra Getis.