Latin
13
Martin Schoock, Dipsutatio physica de nive 13-2
Unproofread scanNot analysed yet
notatum, non ideo quidem, quod in montibus illis nullae nives inveniantur (contrarium enim jam ante probatum fuit) sed. I. Quod regio calidissima, qualis est Aethiopia, non videatur nives per totam aestatem duraturas posse suppeditare. Il. Intumescentia illa tempore verno potius, quam aestate fieret. III. Omne flumen nivibus excrescens (ut jam ante verbo annotatum fuit) auram frigidam, aëremque crassum reddit. Contrarium vero in Nilo deprehenditur. L.