Latin
14
Martin Schoock, Dipsutatio physica de nive 14
Unproofread scanNot analysed yet
Incrementum quoque anniversarium Nilo non accidit à nivibus Septentrionalibus per Etesios ventos resolutis, quemadmodum credidit Democritus: ut enim recte observatum fuit à Diodoro Siculo Nilus solstitio aestivo Etesiis nondum flantibus incipit crescere. LI. Quamquam interim non negandum dispositive &inchoative saltem ad incrementum Nili quid conferre nives montis Atlantis; sole, quando ab Aequatore ad Cancrum tendit, eas liquefaciente. neque enim credendum falsum per omnia Statium fuisse, quando libr. 4. Theb. sic cecinit: Sic ubi se magnus refluus suppressit in antris Nilus, &Eoa liquentia pabula brumae Ore premis; fumant deserto gurgite valles, Et patris undosi sonitus exspectat hiulca Aegyptos, donec Phariis alimenta rogatus Donet agris, magnumque inducat messibus annum. LII. Sexto, inter effectus nivis nonnulli quoque retulerunt, quod