Latin
14
Martin Schoock, Dipsutatio physica de nive 14-2
Unproofread scanNot analysed yet
nonnunquam, si copiosis floccis defluat atque descendat, sonos, aut saltem eorum species, obtundat &hebetet. Quod si accidat (per experientiam enim liquere videtur aliquando accidisse) imputandum erit frequenti numero floccorum arcte sibi invicem cohęrentium, propeque contingentium. LIII. Creditur septimo nix, ab animalibus quadrupedibus in montibus nivosis sumpta, pilos eorum exquisito candore tingere. Sic Plinius libr. 8. Natur. Histor. capit. 55. scribit: Leporum plura sunt genera: in Alpibus candidi, quibus hybernis mensibus pro cibata nivem credunt esse: certe liquescente ea rutilescunt annis omnibus. Addit Scal. Exerc. 59. adv. Card. s. 1. Nivosis in locis vultures, aquila, accipitres, milvi, vulpes, ursi, corui candidi, &paulo post: In Allobrogum alpibus &perdices albas; &lepores esitavimus. Murem, nos unum habuimus splendidissimo candore, oculis igneis. LIV. Caeterum quamquam quidam in ea sunt opinione, colorem hunc album, animalibus, de quibus loquimur, non accedere ab assumpta nive, sed potius ex phantasia &imaginatione matrum: vero tamen valde consentaneum, nivem, quae &potus vicem dictis animalibus praestat, secundum peculiarem quam proprietatem, facultate alterandi pilos gaudere.