Latin
4
Martin Schoock, Dipsutatio physica de nive 4
Unproofread scanNot analysed yet
Vt autem inter nivis caussas primo consideremus materiam; proximae materiae ratione habita, nivis materia &quidem transiens ut Philosophus quoque innuit, est nubes. Non quaelibet tamen. diversae enim dispositionis nubes sunt, ex quibus prodeunt pluviae, grandines, &nives. Vt enim nubes convertitur; in pluviam, quia est frigida, in grandinem vero, quia est calidissima; ita in nivem dissolvitur, quoniam temperate calida est, admixtasque habet exhalationes. V. Caussa autem, quare tali modo disposita nubes, est haec: Quando sol radiis suis aquam ferit, eamque valide attenuat, elevat vaporem per suam activitatem calefactum; qui vapor calidus atque humidus multum aëris cum exhalationibus admixtum habet, &in media aëris regione concrescit condensaturque, ac simul proxima illa materia est, ex qua nix generatur. VI. Succedit nivis forma, quam non incommode statuere possumus, ipsam nubis eo modo dispositae congelationem neque enim necessum est, ut nubes inter se collisae spumam quam excernant, sed sufficit ipsam nubem dispositione tali praeditam constringi atque conglaciari. Talis autem dispositio nubi convenit non quia est condensata atque retracta ad unum locum in aëre, sed quatenus dura &per aëra dispersa est, VII. Efficiens proximum nivis est frigus excellens, non impulsum aut reductum ad certum locum, sed per medium aëra dispersum, quod nubis partes praeoccupat, antequam in guttas pluvias dissolvantur. Priusquam enim grandiusculae deciduae nubis partes conglobari possunt in guttas pluvias, mediae aëris regionis frigus particulas minutas ex vapore atque exhalatione mixtas in niveam substantiam constrinxit. Ne deinceps mirum alicui videatur, cur nubes, priusquam in nivem rigescat, in pluvias guttas non dissolvatur.