Latin
5
Martin Schoock, Dipsutatio physica de nive 5
Unproofread scanNot analysed yet
VIII. Finis nivis est stirpium incolumitas ac conservatio: quemadmodum deinceps pluribus, cum de nivis effectis agendum erit, considerabimus. IX. Post nivis caussas succedunt adjuncta, quae haec potissimum: color, continuitas, levitas, mollities, motus, figura, frigus, tempus quo generatur, &locus in quo tum generatur, tum in quem decidit. X. Quod ad colorem nivis, quanquam Anaxagoras secundum Plutarchum perhibetur nivem dixisse atram, omnium tamen hominum judicio astipulante quoque Scriptura Es. 1. v. 18. Thr. 4. v. 17. Ps. 51. v. 9. exquisite candida est. Cujus rei rationem reddit Philosophus Lib. 2. de Gener. Anim. cap. 2. componendo illam cum spuma. Quoniam enim spiritus multum ei permiscetur τὴν λευκότητα διαφαίνει; albedinem dilucide manifestat: Quemadmodum Aristoteles ibid. loquitur. Sive, ut clarius hoc explicemus, nix alba est ob lucidos spiritus, qui ut ante in nube praeextiterunt, ita deinceps cum humido dissoluto permiscentur. Intendit autem illum candorem frigus, hoc enim agens in humidum albedinem efficere solet, quemadmodum hoc videre licet in corporibus phlegmaticis, XI. Recte autem observatum fuit nivem condensatam, pedibusque contritam, prae vetustate quasi, rubescere. Notavit hoc ipso Philosophus Lib. 5. de Hist. Anim. cap. 19. Cujus rei haec est ratio, quod per condensationem expulso spiritu, pedetentium temperies candori debita dissolvatur, rubedinisque rudimenta succedant: aut potius, quod in ea magna copia sit terrearum &calidarum exhalationum: ut infra prolixius docebitur. XII. Constans autem opinio est, rubicundas nives, recentes etiam; in Armenia inveniri. Quod imputandum videtur vaporibus minio (quod in illa regione frequens est) expressis. Quanquam enim vapores illi attenuantur, ac quasi spumescunt, non tamen colorem suum exuunt, simili exemplo in officinis tinctoriis occurrent. XIII. Dein continua nix est, quo differt a pluvia.