Latin
1.2.1 to 1.2.35
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.2.1-35
Unproofread scanNot analysed yet
non raro idem valet, quod a Deo, seu causam efficientem. ut Esaiae (57.) 87 A facie Dei spiritus induit corpus, et flatus ego feci: id est, animas. Locus contra traducem animae notabilis. Significat enim, animas aut spiritus a Deo in corpus infundi. Humiliari a facie Dei, id est, metu Dei, 2. Paral. 34. Eadem ratione dicitur interdum A facie gladii. Sed de hac loquutione, A facie vide et infra in FACIES. At, ut Gen. 13. Profectus est Loth מקדם mikedem, ab oriente: id est, ad orientem. nam Sodoma tunc Lotho et Abraamo fuit orientalis. Sed loquitur forte Moyses respectu sui, qui ultra Iordanem istum librum scripsit. Sic saepe מרהוק merachoc, a longinquo: id est, in longin quum. Sic in Psalmo, Resonet laus eius a finibus: id est, usque ad fines terrae. Apud denotat Num. 32. Eritis innocentes a Domino, et ab Israel. 1. Sam. 20. Finita est malitia ab eo: id est, apud eum. Exod. 33. Abstulerunt ornamenta sua a monte Oreb: id est, iuxta. Causam efficientem notat, et exprimendum esset per ὑπὸ ,et Latine aliquando Propter. Sed in Novo testamento valde crebro ἀπὸ pro ὐπὸ positum legas. Sic Matth. 11. Iustificata est sapientia a filiis suis. Matth. 16, Oportet filium hominis multa pati a sacerdotibus. A bono ad malum: Gen. 31. A bove usque ad pecus: 2. Sam. 13. A cive ad peregrinum. Exod. 22 Ab acinis usque ad corticem: Num. 15. A parvo ad magnum, a viro ad mulierem, a puero ad senem: Num. 6. Subintelligitur, numerando aut computando, cum omnia eius generis vult Scriptura excludere aut includere. Sic solet duas metas aut extremitates ponere, et alia omnia eiusdem generis in medio includere. A Deo esse aliquid, scilicet autore, praecipua causa efficiente. A Deo erat conflictus: 1. Par. 5. 13. A me venient praedatores eis: Ierem. 51.