Latin
1.2.36 to 1.2.54
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.2.36-54
Unproofread scanNot analysed yet
Negationem aut privationem significat, sicut et Latinum A vel Ab. unde Grammatici Ablativo casui, cui haec praepositio familiaris est, nomen fecerunt. Psal. 21, Semen eorum perdes a filiis hominum: id est, ne sint amplius in numero hominum. Zophon. 3, Despoliatae sunt urbes a non viro. Ier. 33, Desertus est locus a non homine. Ier. 7, Et sepelient in Tophet a non loco. Esa. 5, Captivus est ductus populus meus a non scientia. Ierem. 48, Venite disperdamus eum a gente: id est, ut non sit gens. Ierem. 13, Non miserebor a perdendo eos: id est, ne perdam. Sic Latini, A prandio, a coena, pro ex. Item, A fratre venio: id est, discedens ab eo. Sic, Haud ab re erit: pro, sine re, aut fructu. Sic et in compositione saepe graeco more A et Ab Latinis privationem notat: ut in Abiuro, ablacto, abnuo, aufero, abrogo, abeo, et similibus: quod etiam Graecum ἀπὸ ,unde Latinum A vel Ab deducitur, non raro valet. Sic et Germani ludunt in praepositione sua Von, Das ist von silber, quod vel ex, vel sine interpretari queas. Sic et Ab ac מן min saepe ambiguum est. Mirabilior est scientia a me Psal. 139. Non ambulavi in magnis et occultis a me: Psal. 131. pro, non concupivi, non tentavi quae sunt supra meas vires aut conditionem, ut solent arrogantes et superbi. Ab hominibus te eiicient: Dan. 4, pro ne sis, habearis aut computeris inter homines. In hac privationis notione posita, inter dum peregrino seu alieno a se verbo duplicat significationem. Zach. 9 Castrametabor circa domum meam At exercitu, a transeunte et redeunte: id est, ita castra metabor, ut simul eam custodiam a quovis hostili exercitu, quoquo modo circa eam vagante Notat igitur illud verbum non tantum castrametationem, sed etiam id quod sequitur: nempe defensionem eius, circa quem castra posuisti.