Latin
1.3.110 to 1.3.129
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.3.110-129
Unproofread scanNot analysed yet
Deuteron. 22. Non videbis bovem fratris tui, aut agnum aberrantem, et abscondes te ab eis: pro, non dissimulabis, quasi non videas. Similis huic locutio, tametsi in contrario sensu, est illa Levit. 20. Si abscondendo abscondat populus terrae oculos suos a viro illo idololatra: pro, si conniveat et negligat castigare illum, si simulet se non videre ubi Abscondere pro Connivere ponitur: Germani dicunt, Einem etwas durch die finger sehen Sic Samuel usurpat hanc phrasin 1 Sam. 12: Testificamini, si de manu alicuius tulerim precium, et occultaverim oculos meos ab eo. id est, si in iudicando corruptus donis, peperci sontibus. ¶Reservare. Abscondere aliquid alicui, significat nonnunquam aliquid alicui diligenter asservare, quo id suo tempore habeat paratum ac illaesum. est igitur idem quod, ei illud reponere, aut seponere. Psalm. 31. Quam copiosa est bonitas tua, quam abscondisti timentibus te? Et Proverb. 13. Absconditae sunt pro iusto divitiae: pro, illi reservatae. Sic Psaltes inquit, In corde meo abscondi eloquia tua: pro, diligentius servavi, in imis sensibus aut corde reposui. De absconditis tuis repletus est venter eorum, Psalm. 17. id est, impii tuis donis ac divitiis pro libitu et large saturantur. Vicinum huic est, quod Hebraei מטמנים Mathomonim, thesauros rerum bonarum repositos, occultatos et reservatos vocant, Ierem. 41. Accipitur etiam in malam partem aliquando. Sic dicuntur alicui poenae abscondi, id est, servari seu manere ei calamitates ob admissa peccata, ut mox dicetur. Vide infra RECONDO. Deseri. A facie Dei abscondi: pro, esse extra eius curam, gratiam aut favorem. Genesis 4 dicit Cain: Ecce extrusisti me a facie terrae, et a facie tua abscondar, ero vagus et mobilis: et omnis qui me reperiet, interficiet me. In absconditis aliquid facere, id est occulte, Psalm, sexagesimoquarto, Ut iaculentur in absconditis integrum: id est, occulte, ac veluti ex insidiis.