Latin
1.3.77 to 1.3.109
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.3.77-109
Unproofread scanNot analysed yet
Aut ponitur per Metalepsin, vel Synecdochen, verbum causae pro effectu: occulatio enim causa ignorantiae est. Sic et Latini ac Graeci dicunt, aliquem aliquid latêre, pro ignorari ab eo: quasi illud ignoratum se coram eo abscondisset, ac latitaret. 1. Reg 10 2 Par. 9. Non fuit verbum absconditum a rege Salomone: pro, nihil eum latuit, nihil ille ignoravit, omnia scivit, ad omnia quaesita reginae respondere potuit. Sic 2. Sam. 14. Ne abscondas a me verbum quod te interrogo. Sic Levit. 5. Si tetigerit rem immundam, et fuerit absconditum ab eo: id est, ignotum ei. Sic et votum uxoris absconditum marito, dicitur Num. 5. pro ignoto. Saepissime autem dicitur nihil esse Deo absconditum, id est ignotum. Gen. 18. Isa. 40. Ut quid dicis Iacob, abscondita est via mea a Domino? pro, ipsi ignota. Sic Psaltes orat Psalm. 119, Ne abscondas praecepta tua a me. quod idem est ac, doce me viam tuam. Sic impii Iob 24 dicunt, Quare non essent abscondita a Deo tempora? Abscondi alium ab alio, Genes. 31, pro recedere, longius removeri alium ab alio, ne eum videre, aut de eo multa nosse queat. Sic Iob 17, absconditum cor ab intellectu, est cor carens aut privatum intelligentia. ¶Privare. Abscondere ab aliquo superbiam, est privare eum illa, humiliare eum, Iob 33. Ut superbia a viro abscondat Deus. Sic, abscondere ab aliquo molestiam, Iob 3. ¶Negligere. Abscondere se aliquem ab alio, significat aliquoties non opitulari illi. cui simile est Germanicum, cum imploras amicorum opem, Nemo domi est. De Deo sunt haec exempla. Psalm. 89. Usquequo abscondes te Domine in seculum? Sic Psalm. 30. Abscondisti faciem tuam, et sum territus. Talia exempla sunt Psalm. 44. 69. 13. 11. Sic Mich 3. Et abscondet faciem suam ab eis eo tempore. Contra, respicere, illuminare faciem. De homine autem haec sunt exempla Isa. 58. Non abscondes te a carne tua: id est, a tuis cognatis et consanguineis, eos ne prives tua ope.