Latin
1.3.302 to 1.3.330
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.3.302-330
Unproofread scanNot analysed yet
Tertio ponitur pro anima bruta, id est vegetativa et sensitiva, quae causa est vitae hominis. ut Gen. 1, Omne vivens in quo est anima vivens. Num. 11, Nunc autem anima nostra est arida: id est, vita aut corpus nostrum nullo commodo victu rigatur ac fovetur. Gen. 35, Et factum est cum egrederetur anima eius. Psal 119, Vivat anima mea, laudabit te. Tametsi haec proprie de rationali anima intelligenda sint Iob 12, In cuius manu est anima omnis viventis. 2. Sam. 1. Adhuc anima mea in me est. et 1. Reg. 17, Revertatur quaeso anima pueri in eum. Quod itidem de rationali anima dicitur. De vegetativa in sequentibus exemplis. Comedere animam. Ezech. 22. sicut leo rugiendo rapiens rapinam, comederunt animam. Thren. 2. Cum effunderent animam suam in sinum matrum suarum. Luc. 9. Qui voluerit animam suam salvare, perdet eam. Posses etiam accipere de vita Luc. 12. Anima habes multa bona. Matt. 6, Non, ne anima pluris est quâm esca? Iohan. 12, Anima mea turbata est valde. Et Matth. 26, Tristis est anima mea usque ad mortem. Act. 20, Anima ipsius adhuc in ipso est. In Psalmis innumera sunt exempla: ut cum dicitur, Anima incurvavit se in pulverem, Psal. 44. id est, vis vegetativa proxima est interitui. Multa tamen huiusmodi exempla etiam ad rationalem animam trahi possunt. Sicut et illud: Dilige Deum ex toto corde, tota anima, et omnibus viribus, etc. In hac vegetativa significatione credo et accipi animam, cum ea dicitur sanguis, aut in sanguine esse: et animam non esse comedendam, Gen. 9. et Levit. 17. Sic Psal. 124, Torrens pertransivit animam. Et Psalm. 105, In ferrum venit anima eius: pro ferrum intravit in corpus, aut vim vitalem semienecarunt catenae et captivitas. Quarto ponitur saepe pro ipsa vita: ut Gen. 8, Requiram animam de manu fratris. sic et Exodi 4.