Latin
1.3.331 to 1.3.362
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.3.331-362
Unproofread scanNot analysed yet
Et Matt. 2. Mortui sunt, qui quaerebant animam pueri. Iere. 36, Erit anima sua ipsi loco praedae. Sic 1 Sam. 26. Anima mea fuit preciosa in tuis oculis: id est, pepercisti mihi. Iohannis 10, Ponere animam pro ovibus. Et, Habeo potestatem ponendi et resumendi animam. Sic et Matt. 20, tametsi ibi quoque de rationali anima accipi queat. sic et in eo, Dabit animam suam redemptionem pro multis, Iohannis 13, Animam pro te ponam. Et 15, Dilectionem maiorem hac nemo habet, quam ut ponat animam suam pro amicis suis. Ionae 2, Aquae circumdederunt me usque ad animam: id est, extremum periculum vitae. Dare alicui suam animam in praedam, id est, conservationem vitae, quam pro suo lucro aut praeda habeat, quod nempe incolumis evasit. Iere. 20 et 45. Petere pro anima sua, Ester. 7 id est, supplicare pro vita sua. Anima alicuius pro alterius anima: id est, similem sortem aut mortem loco illius perpeti. Anima nostra pro vobis ad moriendum. Animam alicuius quaerere: pro insidiari vitae eius, ut dixi. Cum hac significatione cohaeret illa phrasis, Percutere animam, Gen. 33. Levit. 24. Deuteron. 22 et 27. id est, ita vulnerare, ut vitam adimas. Stare pro anima sua, Ester 8. id est, pugnare pro vita. Item, Abiicere animam: Iud. 9. Accipere animam in manum, significat extremum periculum adire, praesertim in bello: nam ibi vitam et mortem suam pugnans in manibus gestat. Iud. 9. Sic accipienda est etiam loquutio, Ire in anima sua, aut Cum animis suis attulerunt aquam. 2. Sam. 23. Causam praebere in animam alicuius. 1. Samuel. 22. In anima nostra attulimus panem. Thren. 5, Iud. 9 et 12. In animam suam loqui: id est, contra animam aut vitam suam. 1. Reg. 2, id est, in suam propriam perniciem, Nec erat qui requireret animam meam: id est, conaretur vitam meam a periculo liberare. Eripuisti animam meam a morte, Psalm. 56.