Latin
1.3.366 to 1.3.375
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.3.366-375
Unproofread scanNot analysed yet
Verum Scriptura haec discrimina ignorat. Quin et ipsemet Eckius in suis Locis, in fine Capitis de Sanctorum veneratione, clare confitetur, nusquam Scripturam vel Veteris vel Novi testamenti praecipere invocationem aut adorationem sanctorum Augustinus in Quaestionibus super Exodum, dicit, etiam Duliam Deo deberi: sicut et Paulus ubique testatur, se Dei, non hominum δοῦλον aut servum esse. Libro decimo de Civitate Dei, distinguit quidem hosce cultus, sed loquitur de cultu hominum viventium: et interponit praeclaram sententiam, quae cultum sanctorum penitus damnat ac tollit: Fidenter (inquit) audemus dicere, religionem non esse nisi Dei cultum. Ludovicus porro Vives in suis Annotationibus super eum librum, facit mentionem istius distinctionis Latriae, Duliae, et Hyperduliae: et dicit Laurentium Vallam affirmare, idem esse Duliam et Latriam: quod et ipse ibi adductis exemplis contra suos Papistas probat. Verba eius libro decimo, capite primo, haec sunt: Latriam quippe nostri. λατρεύω est, δουλεύω ,quasi servio. sed postea factum est, ut esset σέβομαι ,teste Suida. Augustinus vero servitutem hominibus debitam non Latriam appellari vult, sed alio nomine, puta δουλείαν Nam ad Ephesios sexto, quem locum citat, sic est Graece: οἱ δοῦλοι ὑπακούετε τοῖς κυρίοις κατὰ σαῤκα Hinc est illa distinctio facta de adoratione, Latriae, Duliae, Hyperduliae. Valla docet, λατρείαν et δουλείαν idem esse, et utrumque significare servitutem. quod ex Suida potest ostendi, qui ait, λατρείαν δουλείαν εἷναι ἐπὶ μισθῷ ,servitutem esse mercenariam, Nam apud Xenophontem in tertio Cyri Paediae, loquitur maritus: ἐγὼ καὶ ὦ κύρε καὶ τῆς ψυχῆς πριάιμην, ὥστε μή ποτε λατρεύσαι ταύτην . Hoc est: ego vero Cyre vel anima redemerim, ne unquam haec serviret. Tum uxor, ἑαυτου ψυχῆς ἀν πρίαιτο ὣστε μὴ δουλεύειν : Sua ipsius anima emeret, ne serviat. Quin et in Sacris literis λατρεύειν de servitute dicitur, ut in Levitico: Omne opus servile no facietis, λατρευτόν .