Latin
1.3.376 to 1.3.396
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.3.376-396
Unproofread scanNot analysed yet
Et iterum: De semine tuo non dabis servire principi, λατρεύειν . Et in Iob, mendica λάτρις dicitur. Sed admonendi sunt Latini, Duliam, et Latriam penultimam habere longam, ne brevem faciant. Hactenus Vives. Verum illud quoque verissimum est, Papistas non multo aliter sanctos coluisse, quam ipsum Deum. Certe innumerae preculae etiam typis impressae ostendunt, eos ab illis simpliciter et diserte opem in suis difficultatibus implorasse. Sicut in eodem opere ait Vives, multos Christianos sic colere statuas, ut gentiles. Angelus in Apocalypsi nullo modo vult adorari. nec Paulus ac Barnabas in Actis. Dicetur de huius vocis phrasibus etiam in aliis vocabulis, quae ei adiungi solent. ADVENTUS, et Advenio, nota vox est. Celebratur autem loquutio Adventus Domini, qui duplex potissimum est. Primum, cum venit in carnem ad redimendum genus humanum: Deinde, cum in fine mundi veniet ad iudicandum homines. Possis et tertium adventum eius dicere, cum singulos convertit, et in corda eorum venit. AEDIFICARE, Hebraeis בנא Bana, aedes struere est, notae significationis vox: sed per metaphoram valde crebo ponitur pro omni cuiuscunque rei perfectione, provectione, aut (ut ita dicam) melioratione. Unde forte Latinum bonum, quod homini profit, eumve quasi aedificet. Contra autem verbum Destruo, plane contrarias significationes et Hebraismos habet. ut Galatis 6. Si quae destruxi, rursus aedifico, transgressorem memetipsum constituo. Psal. 28. Destrues, et non aedificabis eos. Ieremiae 42. Aedificabo, non destruam. Significat igitur Gen. 2 creationem, cum dicitur Dominus aedificasse costam in mulierem quo verbo ibi Deus usus est, quia mulier sit quasi quaedam reaedificatio viri, quae eum patremfamiliâs facit, ac sine qua velut mancus ac mutilus est. Saepe ponitur pro liberorum procreatione, et totius familiae augmento. Sic Sara et Rachel materfam. cupit ex ancilla aedificari: id est, sibi adoptivos filios procreari.