Latin
1.4.100 to 1.4.118
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.4.100-118
Unproofread scanNot analysed yet
Utitur autem vocabulo Baptizandi, et baptismatis: quia baptismus erat ipsius initiationis ac professionis tessera. Quod ut planius fiat, sciendum est, haec dicendi genera quae in Scripturis occurrunt, quid valeant, et quatenus inter se differant: Baptizari in aliquem, ut in Mosen, 1. Cor. 10. Baptizari in baptisma alicuius, ut Iohannis, hoc in loco: Baptizari in nomen alicuius, ut patris filii ac spiritus sancti, Matt. 28 vel Christi, vel Pauli: ut 1. Cor. 1 Baptizari in mortem Christi: ut Rom. 6 seu, pro mortuis: ut 1. Cor. 15. seu, In unum corpus: ut 1. Cor. 12. seu, in remissionem peccatorum. Denique Baptizari aqua, et Baptizari spiritu S. Itaque Baptizari in Moysen, declarat, Moysis auspiciis ac ductu baptizari: quod dicendi genus semel tantum reperio. Baptizari in Iohannis baptisma, significat, doctrinam quam Iohannes annunciabat, ac baptismi symbolo obsignabat, profiteri ac amplecti. Baptizari vero in eius nomen dicimus, cui nos baptismum dicamus ac consecramus. Quam obrem recte Paulus negat, sese in nomen suum quempiam baptizasse. Baptizari autem dicuntur fideles in mortem Christi, seu pro mortuis. i. ut per Christi mortem peccatum in ipsis moriatur et aboleatur. Et in unum corpus, ut omnes in Christo capite coalescant. Et in remissionem peccatorum, ut Christi sanguine abluantur, ut praepositio εἰς ,in istis omnibus finalem (quam vocant) causam designet. Baptizari aqua, sive ἐν ὕδατι ,id est, in aqua, nihil aliud quam aqua immergi declarat: quae est externa Baptismi caeremonia. Baptizari autem Spiritu, alio pertinet: nempe ad Spiritus S. dona, quibus fideles caelitus visibili signo imbuebantur, interdum ante Baptismum aquae, ut ex Cornelii historia apparet: interdum post Baptismum, ut istis accidit, de quibus hic agitur. Ex his autem diligenter consideratis, hoc quoque efficitur, Baptismatis vocabulum triplici significatione usurpari: quarum una propria est, duae translaticiae. Propria est, cum immersionem seu tinctionem declarat, quae etiam ab effectu Ablutio seu lavacrum dicitur. una est translaticia, quum pro donorum Spiritus sancti quasi effusione accipitur, ut supra plurib. locis. altera, quum pro Iohannis doctrina: ut quum quaeritur, an Baptismus Iohannis e caelo sit, an ex hominibus? quum dicitur Apollo nihil novisse quam Iohannis baptisma. ut supra alibi.