Latin
1.4.82 to 1.4.99
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.4.82-99
Unproofread scanNot analysed yet
Habuimus ergo supra duas Baptismi significationes, nunc tertia sequitur. TERTIO Baptismus et Baptizari significat internam lotionem, remissionem peccatorum et renovationem constantem, ob similitudinem: quod sicut aquae lotio externas sordes, ita baptismus Spiritus internam immundiciem eluat. ut Marci 1. et Iohann 1. dicit Baptista, Ego baptizo vos aqua, Christus baptizabit vos Spiritu sancto, Sic Matth. 3. et Luc. 3. Christus baptizabit vos Spiritu sancto et igne. Actor. 1. Sic et 1. Pet. 3. accipitur. QUARTO significat aliquando totam institutionem aut doctrinam, ut Matt. 21. Luc. 20. Baptismus Iohannis eratne ex caelo, aut non? i. tota eius institutio, aut functio. Act. 18, Apollo tantum baptisma Iohannis sciebat. i. solam eius institutionem de venturo iamiam Messia, eamque non satis plene perceperat. Sic et de illis Actorum 19 accipiendum est, quod non fuerant satis instituti de passo et resuscitato Christo, totaque Trinitate, ideo iussit eos Paulus denuo baptizari. i. plenius institui. Quoniam vero ille locus magni momenti est, et Anabaptistae inde suos errores probare volunt, ideo adscribam etiam alterius cuiusdam annotationem accuratam super eum. Sic adnotat Beza: In quid ergo baptizati estis? εἰς τί οὖν ἐβαπτίσθήτε ,id est, qua igitur doctrina imbuti et initiati estis? Vulgata, In quo igitur baptizati estis? Erasmus: Quo igitur baptizati estis? utranque hanc interpretationem, ac illam praesertim, idcirco repudio, quod εἰς pro ἐν interpretatur: perinde ac si scriptum esset, ἐν τίνι ,ut sit haec sententia: Si non estis baptizati spiritu sancto, quare igitur estis baptizati? Quamvis . n. εἰς pro ἐν saepe usurpetur, tamen haec enallage (meo iudicio) nullo modo huic loco convenit. Neque enim puto quaerere Apostolum, aut a quo, aut quomodo, aut quorrum sint baptizati. Denique ne hoc quidem puto rogare an sint baptizati: sed cum illi dicerent, se nescire an sit Spiritus S. ac proinde ostenderent, se ignorare totam Ecclesiae Christianae rationem, qui tamen se discipulos dicebant: credo sciscitari Paulum, cur igitur doctrinae nomen dederint, et quales se esse profiteantur.