Latin
1.5.74 to 1.5.92
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.5.74-92
Unproofread scanNot analysed yet
CONSOLATIO, nota vox est, nec valde explicatione indiget. Veniunt tamen quaedam inde phrases, quae explicandae videntur. Et consolationem accepit, et ascendit, Gen. 38: pro, accepta consolatione ascendit. Accipere consolationem super mortuo: id est, de morte eius, 2 Sam. 13. Consolationem sumere de hostibus, Esa. 1: pro, sumere acerbas poenas de eis: atque inde porro solatium et voluptatem capere, ut solet iratis optata vindicta suavissima esse. Eadem ferme phrasis etiam pene contrarium sensum habet, Esaiae 57. Nunquid super hisce consolationem accipiam? pro, nunquid haec patienter feram? Calix consolationum: quae phrasis alludit ad morem aliquem Ivaicum. Ierem. 16. Neque potabunt eos calice consolationum super patre suo, et matre sua: id est, non consolabuntur eos. Res extreme perditas et promiscuas mortes significat, ut usitatae funerum caeremoniae adhiberi nequeant. Vide supra in Calix. CONSPECTUS, in Hebraeo est Pene פני facies. Varias autem habet significationes. Crebro admodum arcam ipsam foederis in tabernaculo existentem denotat: ut Exod. 23. Non apparebis in conspectu meo vacuus. Et Levit. 3. Ad ostium tabernaculi Ecclesiae offeret eum sponte in conspectu Iehovae Dei: id est, coram tabernaculo. Deut. 14. A conspectu regis clamare, 1. Samuel. 8. id est, propter eius tyrannidem. Sic Deut. 28. A conspectu infirmitatum Aegypti timuisti comedere in conspectu. A conspectu regis poni decretum, Dan. 3, pro ab ipso etiam rege. Sic et A conspectu regis egredi verbum, Esther 1: pro, promulgari nomine regis sententiam. Ante conspectum non ponere Deum, Psal. 86: pro, non timere eum. Multo vero aliter accipitur Iob 16. Confregit me confractione ante conspectum confractionis: id est, crebris perpetuoque sibi succedentibus confractionibus aut afflictionibus. In conspectu alicuius aliquid esse, saepe idem valet quod in potestate. ut Ierem. 40. Omnis terra in conspectu tuo est, ad locum qui bonus et rectus est in oculis tuis, ut eo vadas, illuc vade.