Latin
1.5.93 to 1.5.120
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.5.93-120
Unproofread scanNot analysed yet
Dedit in conspectu eius gentes, Esaiae 41: pro, subiecit ei gentes. Sic et Gen. 20 et 47. In conspectu tuo est omnis terra. Aliquando explicari alicui aliquid. Exod. 19. Posuit in conspectu eorum omnia ista verba: id est, proposuit eis, explicavit eis. Stare in conspectu alicuius, alias significat resistere ei, ut Iosuae 21. Et non stetit vir in conspectu eorum: pro, nemo potuit eis repugnare. Aliquando significat precibus irae Dei resistere, ut Ierem. 18. Recordare Domine, quod in conspectu tuo steterim, ut loquerer pro eis bonum. Denique in conspectu alicuius stare, significat ei ministrare aut servire. Vivit Iehova, in cuius conspectu sto. 2. Reg. 5. Sic et Ierem. 35 reperitur. Sic 1. Sam. 1. vovet filium Anna, se eum oblaturam Domino, ut ibi perpetuo conspiciatur: id est, ministret. In conspectu alicuius aliquid facere אל פני alpene significat contra, aut in praeiudicium vel detrimentum eius. Sic Deut. 21 dicitur, maritum habentem liberos ex duabus uxoribus, non posse dare primogenituram filio dilectae in conspectu filii exosae, qui est primogenitus. ubi In conspectu omnino significat quandam contrarietatem, aut (ut ita dicam) damnum. Sic et Deut. 5 dicit Deus, Non habebis Deos alienos in conspectu meo: id est, quae idololatria mihi extreme adversa est, et in meam gloriam contumeliosa. Verum in hac locutione praecipua vis est in praepositione על al, quae contrarietatem et adversationem quandam crebro significat. Ambulare in conspectu Dei Genes. 24, pro, vivere secundum Dei praescriptum. Sic Deus dicit Abrahamo Gen. 17. Ambula coram me, et esto syncerus. Et Enoch Gen. 5, cum Deo ambulasse dicitur. Sic Psal. 5, Dirige viam meam in conspectu tuo. Bonum aut malum facere, aut esse aliquid in conspectu Dei, valde crebro significat iudicium Dei: sicut et phrasis, In oculis. Sic dicitur etiam in Psal. 116. Mors sanctorum preciosa in conspectu Domini: id est, in iudicio Domini.