Latin
1.7.9 to 1.7.12
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.7.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
EXTUNC, vel a certo tempore ibi indicato significat, vel ab antiquo. [1] Samu. 25. Fui servus patris tui extunc. id est, iam longo tempore, ab olim. Isaiae 45. Quis extunc annunciavit illud. id est, ab antiquo tempore. Aliquando simpliciter pro Ex quo ponitur. Gen. 49. Et fuit, extunc praefecit eum Dominus omnibus quae eius erant. pro, mox ut ille est praepositus rebus omnibus coeperunt omnia melius succedere, Deo omnia mirabiliter fortunante ac provehente. EXUERE veterem hominem, exponetur in HOMINE VETERI, et in verbo INDUERE. EXULTARE, dicitur de vehementiore laeticia quae tantopere afficiat cor, ut etiam foris quasi quodam motu corporis significetur. Latini dicunt Gestire prae gaudio: praesertim cum futurum bonum expectatur. Sic Abrahamus gestivit videre diem Christi. Tali laeticia aut gaudio vult Deus nos gaudere de suo favore, promissionibus ac beneficiis. Deus laeticiae et exultationis meae, Psalm 43 quod suo spiritu et beneficiis nos solide exhilaret. Basilius Psalm 32, super Exultate iusti in Domino, scribit: Consueta quidem ac familiaris est vox Exaltationis in Sacris literis, clarissimum quendam ac laetissimum in rectis animabus statum significans. Quod quid sit. non facile divinaveris, adeo generaliter loquitur: et fuerunt Patres omnes sermonis sacrarum literarum longe negligentissimi. Omnino exultare et gloriari in Domino, saepe veram cordis fidem pingit. [p. 294] EXURGERE, sicut et Surgere, evigilare, excitari, et similia, significat aliquam seriam ac strenuam praeclarioperis inchoationem. Nam iacentes aut dormientes nihil praeclare, strenueve agunt, aut efficiunt. Transfertur porro per anthropopathiam, ab hominibus ad Deum: ut Psalm. 68. Exurgat DEUS, et dissipentur inimici eius. Sic et Psalm. 2. Exurge Domine, serva me DEUS meus. Psal. 59. Exurge in occursum meum, et vide. Psal. 12. Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum nunc exurgam, dicit Dominus. Caeterum Psal. 57 semet excitat hisce verbis David, ad celebradum DEUM: Exurge gloria mea, exurge nablum et cithara: exurgam diluculo.