Latin
1.8.1 to 1.8.13
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.8.1-13
Unproofread scanNot analysed yet
FABER, latius videtur in Sacris literis, quam in Latino sermone, patere. Significat enim ferme quemvis manuarium artificem, qui grandiora et laboriosiora opera fabricat. Zachariae 1. Quatuor fabri nominantur quatuor angeli, fabrorum formam habentes. FABULA, alias significat quodvis inane figmentum, aut etiam humanam (ut ita dicam) constitutiunculam, vel traditiunculam: ut Tit. 1. Non attendentes Iudaicis fabulis. Sic Petrus 1. cap. 2, negat se aliosque Apostolos sequutos esse in praedicando Christo, arte compositas fabulas. Porro esse, fieri, aut tradi in parabolam, proverbium, et fabulam, Deuteron. 28, 1. Reg. 9, et saepissime alias significat, aliquem horrendis modis castigari, aut etiam prorsus perdi, ac veluti in exemplum poenarum toti generi humano proponi, ut omnes habeant quod mirentur, ac metuant, vel etiam rideant ac exagitent, et denique sit ille ita castigatus cantilena ac fabula vulgi. FACIES vox admodum multum usum habet in Sacris literis, variique inde Hebraismi per diversos tropos deducuntur: de quibus aliquid ordine agendum est. Primum igitur Facies, si coniungatur cum מן Min, A vel Ab, De, saepe tantum est praepositio A vel Ab, aut propter: ut, A facie gladii aut belli fugere. Psal. quinquagesimoquinto: Clamo a facie angustiae impii. id est, propter tribulationes ab impiis illatas. Tametsi illud A FACIE, simul aliquam singularem energiam aliquando habeat. Pingit enim ipsam speciem mali aut causae, quasi ante oculos. Genesis 6. Repleta est terra iniquitate a facie eorum. A facie Sarae ego fugio, Genesis decimosexto: Isaiae septimo habetur: Derelinquetur terra, quam tu exhorres, a facie duorum regum ipsius. Ego illud A facie, cum Derelinquetur potius connecterem, quam cum Exhorreo. Dicit enim, deserendam aut devastandam esse terram illorum hostilium regum, quas terras aut hostilia regna horrebat Achazus rex. A facie, aliquando coram: ut Deuteronomii octavo: Perditurus est â facie vestra. id est, ante vos.