Latin
2.1.1 to 2.1.9
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 2.1.1-9
Unproofread scanNot analysed yet
FORMULAS spiritalis intelllgentiae componendas, tibique mittendas pro studio paternae erga te solicitudinis existimavi: quibus perceptis, in omnia Scripta divina facilime, ac in intellectum reliquorum sensus intenderetur. Nam cum litera occidat, spiritus autem vivificet: necesse est, ad illa spiritualium interiora sermonum, spiritu vivificante penetrari. Universam porro Scripturam tam Veteris instrumenti quam Novi, ad intellectum allegoricum esse sumendam, admonet nos vel illud, quod in Veteri testamento legimus: Aperiam in parabolis os meum, loquar in aenigmate antiqua. Vel illud quod item in Novo testamento scribitur: Haec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas, et sine parabolis non loquebatur eis. Nec mirandum, quod sermo divinus, Prophetarum, Apostolorumque ore prolatus, ab usitato illo hominibus scribendi modo multum recesserit, facilia in promptu habens, magna in interioribus suis continens: quia et revera fuit congruum, ut sacra Deo dicta â caeteris scripturis, sicut merito, ita et specie discernerentur: ne illa caelestium arcanorum dignitas passim atque indiscrete cunctis patesceret, sanctumque canibus et margaritas porcis exponeret: ut vere ad illius columbae argentatae modum, cuius posteriora specie auri splendentis irradiantia, Scripturae divinae prima quaeque argento fulgerent, et auro occultiore rutilarent. Recte itaque procuratum est, ut eloquiorum illa castitas a promiscuis cunctorum verbis, abdito suo quasi quodam velamine pudicitiae contegeretur: ac divina optime dispensatione provisum est, ut Scripta ipsa ita tegerentur, caelestibus obumbrata mysteriis, sicut secreto suo divinitas operiebatur. Igitur cum in libris Sanctis, oculi Domini, uterus Domini, pedes Domini, arma etiam Domini scripta reperiantur: longeque absit a catholica Ecclesiarum fide, Deum corpore determinari, qui sit invisibilis, incomprehensibilis, infinitus: requirendum est, qualiter ista per Spiritum sanctum figurali expositione referantur. Hic enim inveniuntur illa Dominici interiora templi, hic illa Sancta sanctorum. Corpus ergo Scripturae sacrae, sicut traditur, in litera est: anima, in morali sensu, qui tropicus dicitur: spiritus, in superiore intellectu, qui Anagoge appellatur.