Latin
2.1.10 to 2.1.22
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 2.1.10-22
Unproofread scanNot analysed yet
Quam triplicem Scripturarum regulam convenienter observat confessio Trinitatis, sanctificans nos per omnia, ut integer spiritus noster et anima et corpus sine querela in adventum Domini nostri IESU CHRISTI, iudiciumque servetur. Sapientia mundi huius philosophiam suam in tres partes divisit, Physicam, Ethicam, Logicam: id est, naturalem, moralem, rationalem: sed naturalem illam, pertinentem ad causam naturae: moralem, quae respiciat ad mores: rationalem vero, quae de sublimioribus disputans, Deum omnium patrem esse confirmet. Quam tripartitam doctrinae disputationem non adeo abhorret illa nostrorum in disputatione distinctio, qua docti quique hanc caelestem Scripturarum philosophiam secundum historiam, secundum tropologiam, secundum anagogen disserendam putent. Quapropter Historia veritatem nobis factorum, ac fidem relationis inculcat: Tropologia, ad vitae emendationem mysticos intellectus refert: Anagoge, ad sacratiora caelestium figurarum secreta reducit. Sunt etiam qui allegoriam in hoc scientiae genere quarto in loco adiiciendam putent, quam gestorum narrationis umbram praetulisse confirment. Haec vero ipsa ex subiectis plenius manifestentur exemplis. Caelum est, secundum historiam, hoc quod intuemur: secundum tropologiam, vita caelestis: atque secundum allegoriam, baptismus: secundum anagogem, angeli. Omnis igitur disciplina nostrae religionis, ab exemplo duplicis scientiae manavit: cuius primam Practicen, secundam Theoricen vocaverunt: id est, actualem et contemplativam. unam, quae actualem vitam, morum emendationem consummet: aliam, quae in contemplatione caelestium et divinarum Scripturarum disputatione versetur. Ergo actualis scientia in diversa studia diffunditur. Contemplativa, in duas derivata partes. id est, in historica disputatione, et spiritalis intelligentiae interpretatione consistit. Sed his nunc remotis, formulas intelligentiae spiritalis, quas spopondimus, proponamus, currentes per singulorum nominum figuras, quibus ista in illo divinae lectionis inserta textu accipi solent. Oremus itaque Dominum, ut revelet abscondita Scripturarum suarum: et proferamus, quomodo secretiore intellectu sentiendum sit. 1 De his quae appellantur membra Domini vel quae de eo significantur.