Latin
2.1.3.208 to 2.1.3.230
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 2.1.3.208-230
Unproofread scanNot analysed yet
Lacus, infernum. In Psal. Posuerunt me in lacu inferiore. id est, illo inferni loco, in quo peccatores soli poenali custodia detinentur. Mare, seculum, sive populi. In Psal. Hoc mare magnum et spaciosum. Pisces, sancti. Interdum peccatores, In Evang. Et traxerunt plenum re te piscibus magnis. Item in malam partem: Malos autem foras miserunt. Fluctus, tentationes. In Psal. Omnia excelsa tua, et fluctus tui super me transierunt. Unde, idem quod supra, in Cantico: Gelaverunt unde in medio mari. Insulae, animae, vel Ecclesiae Dei, quae diversis tentationum tunduntur fluctibus. In Psal. Laetentur insulae multae. Littus, finis saeculi. In Evang. Et secus littus sedentes elegerunt bonos in vasa. Arena maris, innumerae gentium multitudines. In Genes. Et multiplicabo semen tuum (id est, sanctos) sicut stellas caeli, et sicut arenam (peccatores) quae est ad oram maris.